salutem consequimur illum, quo ad redemptionem. Hic enim solus
sustulit peccata mundi.
Enthusiasmus: Iam plene intellexi animi tui sententiam atque
inde tibi nunc omnino adhaereo. Certum enim est corpus ipsum ab
anima regi et vitam temporalem habere. Quare non est dubitandum,
quin ab eadem subiective vitam aeternam spectet utrunque vero
originaliter et finaliter ab eo, cuius est et corpus et animam condere.
Haec enim sola continet imaginem Dei. Sed non est in ea parte
amplius immorandum , nascitur enim denuo ex praesenti concerta­
tione sub obscura admodum quaestio: an ea pars hominis, quam in­
corruptibilem aiebas, possit separari.
Tagus: Enthusiasme, vere divinus mihi videris furor, quaeris ap­
posite et furis utiliter. Pendet enim immediate quaestio et
plurimorum conculcat sapientiam, potissimum vero Epicureorum,
qui pecudis et hominis idem bonum statuunt, teste Cicerone 1.
Dis­
p u ta tio academ ica
. 1An ergo separari possint pars incorruptibilis et
corruptibilis manifestum est. Si etenim non possent separari, essent
eiusdem naturae, sed non sunt, quia ex diametro opponuntur, pos­
sunt igitur separari.
Enthusiasmus: Huiusque tua institutione mirum in modum af­
ficior. Perge quaeso ac edissere dubium, quod ex ista quaestione
oritur: an ea pars iam separata sit alicui passioni obnoxia, cum et in
corpore pati videatur.
Tagus: Video animum tuum heroicum ad res graves et arduas
natum, qui arcana adeo mysteria eruere conaris. Hinc non video con­
sentaneum , ut in re tanti momenti nos duo soli occupemur, sed esset
consulto faciendum symposium sapientum, ubi omnia quae tuus tibi
dictaverit animus et tutius et liberius tractari possent.
* * *
Tagus: Ha ha he, non possum non ridere profecto ex coniunc-
tione ne tu hominem iudicas? Esto, omisit, an ideo erravit? Certe
doleo, quod nunc repuerescas. Sane vero bene egisti, quod mihi id
ipsum in memoriam revocaveris, multorum enim depravarae
492
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...18