Eulogus: Vulgato exemplo huius rei difficultas poterit exprimi.
Videmus enim, dum anima in corpore existit, corpus pati, quam
primum corpore soluta fuerit, corpus nulla passione affici.
Enthusiasmus: Quemadmodum corpus absque anima non
patitur, sic anima absque corpore.
Eulogus: Enthusiasme, non bene convertis. Anima enim est prin­
cipium, a quo corpus movetur, sed principii natura haec est, ut prin­
cipium principiet et se non ex alio, alioquin non est principium.
Quod autem sit principium motus in corpore organico, paret ex Aris­
totele solutum ergo a principiato, etsi solvatur actus respectu cor­
poris, non ideo potentia solvitur, quae et respectu sui et aliorum,
animae inest.
Aeschyntilus: Si anima separata est actus et potentia sequitur
quod materia et forma sint idem principium.
Eulogus: Anima separata est actus sui ipsius potentiam habens
ad se ipsum et ad alia non distinctam, sed coniunctam; materia vero
semper est potentia alia et diversa ab actu; purus ergo actus semper
est idem cum sua potentia.
Enthusiasmus: Poterisne, o Euloge, aliquo exemplo Sacrae Scrip­
turae id probare?
Eulogus: Quid ni? Habes exemplum de Lazaro et divite2, item de
ultimo iudicio3.
Enthusiasmus: Alterum est parabolice dictum, alterum de resur­
rectione. Tum vero, animae erunt coniunctae et non separatae.
Eulogus: Aut illa parabola est vera aut falsa. Si falsa Euangelio
non est credendum , si vera ergo patiuntur. De resurrectione vero
animarum et corporum scias, quod tum non sic patientur, ut in
praesenti coniunctione. »Non enim nubent« et caetera (ut dicit
Dominus) sed erun t sicut angeli Dei. Et si forte desideras apertum ex­
emplum, habes patres in limbo sine corpore et corruptibili et incor­
ruptibili4.
Aristus: Eulogus certe mihi placet, concludit enim.
Aeschyntilus: Quomodo concludit? Nihil minus.
500
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...18