quod ista mundi machina, tot et tantis insignita atque decorata facul­
tatibus, corpusculo humano et corruptibili subiecta sit, cum aperte
videamus ipsum ab ea pendere, ut philosophus docet. Sol enim, in­
quit, et homo generant hominem, sed non est quod in ea res sis anxie
sollicitus. Non enim subicitur haec mundi fabrica corpori huic cor­
ruptibili, sed corpori potius incorruptibili, quod apud vetustissimos
Hebraeorum et Chaldaeorum magistros
toferet
[?] media nocte
copulatum nuncupatur. Antequam enim Adam praevaricatus fuisset,
primo Adam in medio paradisi constituto, nulli corruptioni obnoxio
similis fuit. At post praevaricationem ea pars compositi iam praevari­
cata, corruptioni successive tradita est, quae in scientia boni et mali
consistit. Ea vero pars quae in scientia veri et falsi versatur, incorrup­
tibilis mansit, qua mediante casus alterius partis restaurari posset.
Huic ergo scias omnia esse subiecta.
Enthusiasmus: Non possum non me ipsum tibi plane dedicare.
Dixisti enim, quae olim apud complures legi, sed sub obscuris
recedentium sensuum indiciis et nunc primum intellexi. Porro, si
placet hoc mysterium revelare, oro ne dedigneris plura detegere, nisi
enim feceris, dabis locum pluribus conviciis et obtrectatoribus, immo
forte summi sacerdotes re non bene intellecta, de te haud sanam
opinionem concipient. Dicis enim, quod relicta sit altera pars incor­
ruptibilis, qua mediante casus hominis restauraretur. Si intelligis
animam hominis, videris mihi errorem committere. Alius enim est
mediator salutis, nempe Christus Dominus noster, quem totus orbis
Christianorum colit ac confitetur. Si vero aliud quippiam insinuare
velis, nescio, qua ratione partem hominis afferas.
Tagus: Mi Enthusiasme, habes sane in quo non parum dubitare
possis, si rem sine discursu volvas. At si rem vel paulo penitius intro-
spicias, non te quicquam movebit. Et me enim scias eiusdem esse
religionis cultorem et eam antequam vel in minimo offendere velim,
mallem in frusta minutissima concidi. Tu ergo ausculta eam partem,
quae incorruptibilis mansit, esse, qua mediante casus hominis res­
taurari debeat. Sic enim non omnes recepisse Christi doctrinam et
qui receperunt utique per animam receperunt. Quo fit, ut Christum
mediatorem inter nos et Patrem aeternum, inter corpus vero et Chris­
tum, animam dicere possimus hanc quo ad receptionem fidei, qua
490
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,...18