Eulogus: Quemadmodum haec sensibilia patiuntur sensibiliter,
sic insensibilia insensibiliter; nec est quicquam in sensibilibus, quod
non sit in insensibilibus, sed praestantiori et nobiliori modo.
Enthusiasmus: Gratissimus venisti, miAmyme, accumbe obsecro
et digneris de arduo proposito Aeschyntilum ac Eulogum concertan­
tes patienter audire. At Euloge, obsecro, in gratiam Amymi, quomodo
probas animae separatae passionem?
Eulogus: Quasi evenit quod concoeperam ac idipsum saepius
Aristum mihi amicissimum dicere solitum adverti; nempe, omnem
comparationem, aemulationem et disputationem odiosam esse.
Porro, quid vobis proderit, si in me multorum conflavero odio et mihi
sane plurimum oberit? Aeschyntilum reprehendere non audeo, qui
plurimum pollet autoritate et eruditione apud Iovem, cuius indig­
nationem subire nollem. Ideo malo abstinere a disputationibus in
primis autem, cum longe me doctiores adsint.
Enthusiasmus: Antea quoque tali praefatione utebaris, audisti eo
tum neminem hic esse qui te non amet atque diligat. Pergite, igitur,
tu et Aeschyntilus praesens institutum tractare caeteri auditores
sunto.
Eulogus: Si ita est, pergam et omnem sive angelorum sive daemo­
num sive animarum spiritum passioni obnoxium esse, in hunc
modum deducam. Spiritus ipse aut unus est aut plures. Unus esse
non potest, quia aufertur differentia. Si plures sunt aut finiti aut in­
finiti. Infiniti licet, quo ad nos, non autem quo ad naturam. Si finiti
aut ab infinitis mediate pendent aut imediate. Non hoc modo, quia
differentes; si autem mediate aut ratione esse aut non esse. Non ra­
tione esse prop ter unitatem. Si vero ratione non esse, tunc datur
respectus actionis et passionis, quae opponuntur relative. Ergo,
omnes spiritus patiuntur et per consequens, anima.
Amymus: O Euloge, usque ad distinctionem mediati atque imme­
diati bene pergebas, sed reliquus processus non quadrat. Appellas
praeterea animam separatam spiritum, quod est falsum. In Sacris
enim Litteris ventum significat proprie quo sit, ut nec genus sit, ut tu
videris innuere.
Eulogus: Licet tuum non erat, mi Amyme, meum sermonem
reprehendere, sed Aeschyntilo potius haec incumbebat oppugnandi
502
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,...18