Eubulus: Iubeas, nihil non in tuam gratiam sum facturus. Singula
diligenter perpendam , prout gesta sunt ac in rebus dubiis me op­
ponam, ut res eo certior et dilucidior sit. Tu ergo felix incipe.
Eulogus: At hoc ipsum est, quod ex te cupiebam, adverte igitur
diligenter. Enthusiasmus ille, si humanam hanc societatem spectes et
communem modum apprehendendi, (de te enim non loquor) ar­
duam mihi proposuit disputationem de ipsa nimirum animae
separatae passione. Vulgata enim opinio philosophorum, videtur
eam impassibilem concludere. Aufert siquidem tam virtutes, quam
spiritus, naturales, vitales atque animales. Quare et Aristoteles et
Galenus cessabunt rixari, hic namque in epate, ille vero in corde
radicari motionem humorum , non poterit defendere; quando­
quidem nec hepar, nec cor, nec arterias, nec venas, quibus median­
tibus id fieri solet, nec quicquam organici in ea admittat. Purum enim
actum, nulli corruptioni aut generationi obnoxium, omni potentia et
transmutatione carentem, tuetur.
Eubulus: Sane vel eo gravius est disputatio, quod nemo ex
philosophis hactenus de separata anima instituit tractationem et
quod sciam, nec theologi hac de re disseruerunt. Aut enim de anima
ut insita est corpori humano aut ut in extremo iudicio cum corpore
resurrectura, tractarunt. Tu igitur, Euloge, tibi magnum onus im­
positum merito scias.
Eulogus: Ais nullum philosophorum hac de re habuisse pro­
positum, id verum esse non dubites. Quotquot enim de anima trac­
tarunt, id praestare sic visi sunt, ut corporibus animatis insita esset.
Pythagoras enim harmoniam, Plato in Timeo et omnes Academici es­
sentiam intellectilem, mobilem, ad numerum concentu quodam
compositam, sese moventem, e duplici essentia individua atque
dividua effectam; Aristoteles initium, quo vivimus, sentimus, move­
mur ac primo intelligimus seu ivTeXexet-av id est, actum primum cor­
poris organici, vitam potestate habentis; Hippocrates spiritum te­
nuem, Galenus de animi morum et corporeae temperationis con­
secutione, ipsam corporis temperationem e quattuor elementis certa
proportione concretam, Heraclitus lucem, Democritus spiritum ex
atomis compositum, Aconomius Hypereus igneum vigorem, Par­
menides de terra et igne, Zeno et omnes Stoici ignem in nobis situm
et voluntarium, Epicurus ex aere et igne seu voluptatem et dolorem
508
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18