separatae passio, quae demonstratione constat atque illam ipsam nos
venamur, ut in sequentibus patebit, quam nullus philosophorum
cognovit, nihilominus eorum fundamentis edoceri poterit.
Eubulus: Polliceris te primum hanc passionum diversitatem os­
tensurum , ego vero non praetermittam atque advertam in te dili­
genter.
Eulogus: Rem mihi gratam facies ac si quid evanuerit, tu re­
fricueris. At ne circa id nunc immorari videamur prosequamur nostri
instituti statum. Nec est quod arbitreris me de immortalitate animae
disputaturum an immortalis sit, an separari possit, an iuncta corpori
patiatur, sed, an separata et quom odo patiatur. Quod cum veteres in­
tactum reliquerint, difficile erit attentare. An in te tam gravi, tam
magna, ut Pici verbis utar, tenui ingenio exiguaque doctrina adoles­
centem hominem defecisse, venia potius dignum erit quam accusa­
tione . Quin et iuxta poetam, si deficiant vires, audacia certe laus
erit.8 Et in magnis voluisse sat est. Qua propter, etiamsi sacri eloquii
apertum testimonium habeamus de patribus in limbo, de divite et
Lazaro, de extremo iudicio atque credamus Euangelio malos nimi­
rum in ignem aeternum , bonos vero in vitam aeternam ituros (quo­
rum alterum ante resurrectionem separate, revera et secundum pa­
rabolam, alterum post resurrectionem, omni mutatione remota, pas­
sioni subicitur) sublimior tamen philosophandi contemplandique
otio addictus rem intrepidus aggrediar. Ac pimum quidem istud con­
fidenter dicam, quod omnis sive angelorum sive daemonum sive
animarum spiritus passioni sit subiectus.
Eubulus: Antequam progrediaris, memento negasse Amymum,
spiritus proprie dici de animabus et caetera, quare tibi incubit, id aut
refutare aut concedere.
Eulogus: Non me latet, mi Eubule, saepenumero Sacras Litteras
anima pro ipsa vita uti, ut »animam eius non tangas«, »non inter­
ficiamus animam eius«9, »animam occidere non possunt«10. Item, pro
homine vivente, edente, bibente, dormiente, faciente aliquid; unde
et Paulus vocat hunc »animalem hominem*11 ut, »dilatavit animam
suam infernus*12. Item pro voluntate vel animo. Psalmus 6., ut
erudiret principes suos in anima sua13. Pro nausea, pro pecoribus et
iumenlis. [Gen.c.l, c.12, c.49], pro persona hominis, Hebraico tropo,
ut omnis anima potestatibus sit subiecta pro corpore, ut homo pol­
512
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18