elegantissime patet. Tria, inquit, hic requiruntur, quod inspirat, quod
inspirationem capit et quod ex inspiratione accipitur. Deus inspirat,
mens inspirationem capit, spiritus ex inspiratione accepitur. Evertit
quodque venti significationem, quia (inquit) non aer motus, quod et
in alio loco his verbis confirmat: »Haec quidem vox inspiravit idem
valet quod afflavit animavitque in anima. Absit enim ut putemus
Deum oris aut narium instrumentis usum ad inspirandum. Expers
enim qualitatis Deus, tantum abest a forma humana, quin et aliud ar­
canum hae voces proferunt et caetera.«22 Hinc quid senserint et
quomodo Amymus cum quodam alio de spiritu videant. Scio ego
sane, mi Euloge, te bene sentisse idque et rationibus et autoritate
satis tueri. Etiamsi illam tuam coacervationem Alogus ille extra
propositum dixerit, non est quod cures. Iam siquidem oculis cernere
poterit, qua sapientia id effutiverit an ad propositum vel extra
propositum sit. Equidem ego facile crediderim eum nec quid coacer­
vatio sit intelligere, tantum abest ut confutare sciat. Proinde Sara con­
sulto in illo sterilis est, quandoquidem Agar non agnoverit. Sed Agar
quom odo agnoscet, si non habet? Quo circa eleganter Philo his verbis
ait: »Qui prudentiam discit a praeceptoribus Agarem non reiciet. Est
enim valde necessaria primarum disciplinarum possesio. Quod si
quis paratus est certam ina pro virtute subire et indefessus exercet se
continue, duas matronas ducet, quarum altera ex re Lia nomen
habet, altera Coti similis Rachela vocatur et caetera.«23 Hoc faciat
Alogus et vivet.
Eulogus: Alogum, mi Ebule, non est quod reprehendas, quod
enim facit
ipsa suadet et tpiAaxmc* matre agit. Sed Amymum
vere doctrinae rarae et magni ingenii virum scias cuius olim dis­
cipulus egi, quem non arbitror serio ea dixisse. Est enim homo
facetus et magnae experientiae, cum flentibus novit flere, cum riden­
tibus ridere excipit homines primo aspectu in Metoposcopicis ver-
satissimus et pro diversitate geniorum se accommodare potest
diversis. Ideo tum non erat locus respondendi. Ut autem scias
Amymum recte sensisse, sic accipito, spiritus aliquando dicitur ven­
tus, ut habes lohannis 3. 4 Imo in Hebraeo non discernitur Spiritus
a vento, nam vocabulum
ruah
promiscue in Scripturis usurpatur pro
vento, spiritu, flatu sive halitu, ut in Isaia Spiritus vel flatus pluviae
inundantis.25Genesis 1. »Spiritus ferebatur super aquas.«26Propheta:
518
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18