lutus anima pro hominibus viventibus Hebraeorum more, ut da mihi
animas pro ipsa anima, ut emisit spiritum. Unde facile papet diversas
significationes ipsius haberi in Sacris Litteris. Quo sit, ut quia multa
nomina animae ita sunt connexa, ut alterum pro altero apud
theologos saepe usurpetur, ea quoque variis nominibus ob diversos
respectus soleat nuncupari. Dicitur enim anima, quia corpus animat
et vivificat, mens quia recolit; animus dum vult, ratio dum iudicat
recte, spiritus dum spirat vel quia spiritualem naturam habet, sensus
dum sentit, memoria dum recordatur, voluntas dum consentit.
Dicitur item, quasi sine sanguine vel quod vitam tribuat vel quasi
avEfjios id est, ventus, quod spiritus sit (ut in libello theologico
habetur). At non ideo Amymus ipsas animas improprie spiritus nun­
cupari recte dicit. Spiritum enim hominis theologi appellant, qui
potest separari et a corpore et a sanguine, ut illic: »In manus tuas
commendo spiritum meum.«u Mic proprie, an improprie, anima
spiritus appellatur, tuum esto iudicium.
Eubulus: Iam primum sane video Amymum non parum erroris
commisisse. Ego quoque legi apud theologos spiritus ad ea referri,
quae supra naturam sunt, ut Isaia: »Anima mea desiderat te in
nocte,«l5 et caeteara, sed et in spiritu meo, in praecordiis meis et
caetera. Quomodo igitur Amymus potuit dicere animas, angelos et
daemones non esse spiritus, cum et de angelis expressum habemus
in Psalmis textum: »Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos
ignem urentem«16 et de daemonibus ad Ephesios: »Iuxta principem
cui potestas est aeris, qui est, spiritus in filiis contumacibus
.«17
Item:
«Invasit Saul spiritus nequam, dum immundus spiritus exierit ab
homine.«18et caetera. Adsunt septem spiritus nequiores et de anima,
ut: «Potestatem habeo ponendi spiritum vel animam«19. Spiritus
revertetur ad Deum. »Auferes spiritum eorum ut deficiant.«20 Multa
sunt, mi Euloge, quae in tuam sententiam adduci possent atque id
non improprie, sed potius magis proprie. Spiritus enim cum nulli
adeo conveniat ac Deo, qui est virtus Dei, omnium vivificatrix, altrix,
fotrix et consummatrix, cuius solius afflatu sit, ut Deum et cognos­
camus et amemus similesque tandem illi evadamus et idem sit spiritus
Dei ac spiritus Christi et spiritus eius qui
lesum
suscitavit a mortuis,
utique hominibus potius conveniet atque corporeae alicui naturae,
veluti filiis Dei adoptivis, propinquioribus Deo. Unde spiritus non
514
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18