opinioni respondebo. Non cuius homini contigit adire Corinthum
nec quibusvis d atur eius libelli intellectus. Hoc, proh dolor, quasi in­
olevit istis Sorbonicis Atlantibus, ut quaerant, quod reprehendat,
cum meliora dare non possint; ac si minus intelligant, ubi aperte
temerarii esse non valent, temeritati tamen suae consulunt;
postpositoque sensu, quem discere pudet, ad voculas pergunt et
grammatellos agunt. Sed quid aggressi sunt reprehendere, an con-
iunctionem? Et? Audivi ex quodam meo amico, qui ad eum detulerat
hanc vulgi et quorundam qui sibi sapere videntur opinionem. Ille
vero ridens respondit inquiens: »Ego tetrastichon in invidum om­
nibus significavi, ne temere quicquam reprehendant, sed dubia si
quae habent, cum praesens sim, nec intra parietes latitem mihi
proponant idque sive publice sive privatim. Conabor enim pro meo
captu respondere, sed ad istam imperiti vulgi obtrectationem nil
respondeo, doctis autem illis dico bene esse positum. Occulta occul­
torum occulta sine coniunctione et imo, oppositum non conveniret
et ratio est. Hic enim ultimum illud nomen occulta positum est pro
abscondita, quasi dicerem occulta occultorum occulta seu abscon­
dita aut velata. Ea enim occulta, quae hoc tempore sunt apud omnes
occulta et ego occultavi, quo fit, ut scripserim occulta occultorum oc­
culta hoc est, per me quoque occultata, quod etiam facile vel quivis
idiota elicere potuisset, si a primo saltem limine salutasset proemium
eiusdem libelli o rdior enim: movit me sagax maiestatis tuae et
profunda rerum inquisitio et caetera, ut arcana arcanorum arcana
quadam m ethodo recenserem. Sed hoc quid aliud est, quam ut oc­
culta occultorum occulta quadam methodo recenserem? Licet isti
obiciant secundi capitis distinctionem, ibi enim dico, alia esse occul­
ta, alia occultorum occulta, quasi me proprio iugulent gladio. Ego
vero ad istam quoque obiectionem respondeo secundum nempe
caput non esse de substantia occultorum seu illius libelli, sed direc­
torium quoddam vel modum procedendi, quo volvi docere ea, quae
sunt occultorum occulta, quoniam sunt velamine tecta. Exposita
enim sunt per me omnia, sed recondita una maxima, quae non est
declarata. Ideo in eo capite doceo, unde nam illud occultum
velamentum sit desumptum , non autem enumero talia velamenta,
quemadmodum occulta occultorum. Haec itaque si mei calum­
niatores bene perpendissent sensui potius quam vocibus inixi procul
494
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...18