Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
229
Dei, apprehendite disciplinam, et nolite abicere eam, ne quando irascatur
Dominus, et pereatis de uia iusta.
33
Iratum siquidem Deum procul dubio illi
cogita: cui cuncta ex uoto fluxerint. Nam iuxta praeclaram illam Demetrij
sentenciam: Nihil uidetur infelicius eo, cui nichil unquam euenit aduersi.
34
Male enim – ut inquit Seneca – de illo Deus iudicauit, qui indignus uisus
est, a quo aliquando uinceretur fortuna, quae ignauissimum quemque refu-
git, quasi dicat: Quid igitur istum mihi aduersarium assumam? Statim arma
demittet; non opus est in illo tota potencia, leui conmutacione pelletur, non
potest sustinere uultum meum. Alius circumspiciendus est, cum quo possi-
mus conferre manum; pudet congredi cum homine uinci parato. Ignomi-
niam indicat gladiatorem cum inferiore componi. Ecce quam constans est
gentilis uox. Sed christiani qualis esse debeat illa nempe Citharedi illius
diuini: Ego uero in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo
est semper.
35
Flagellat preterea Deus deliquentes, ut uerberibus emendati
consultius sibi in futurum prospiciant. Nam plerique uix tandem sub flagello
se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israhelitae a serpentibus ignotis dixerunt
ad Moysen: Peccauimus! quare locuti sumus contra Dominum, et contra
te!
36
An uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implora-
bant auxilium; fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur!
quare peccauimus in fratrem nostrum, et idcirco uenit tribulacio.
37
Et Dauid
uidens Dominum propter peccatum elacionis eius iratum humiliter culpam
suam recognouit, et petijt, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur,
eiulans et dicens: ego sum qui peccaui; ego inique egi; isti qui homines sunt
quid fecerunt? Auertatur obsecro furor tuus, Domine, a populo tuo.
Vtile namque, ut docet Augustinus, superbis est incidere in aliquod
apertum manifestumque peccatum. Vnde sibi displiceant, quae sibi placen-
do considerant. Salubrius enim sibi Petrus displicuit quando fleuit, sibi pla-
cuit quando presumpsit.
38
Hoc est quod dicit sacer psalmista: Imple facies
33 
Ps. 2,12.
34 
Et alibi:
Nihil,
inquit,
eo videtur infelicius cui nihil unquam evenit adversi.
Auctor
incertus (Maximus Taurinensis?) / Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?), col. 931C.
35 
Ps. 37,18.
36 
Num. 21,7.
37 
Genes. 42,21.
38 
Et audeo dicere, superbis esse utile cadere inaliquod apertum manifestumque pec-
catum, unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi
displicuit quando flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit. S. Aurelii Augustini Hip-
ponensis episcopi
Ad Marcellinum de civitate Dei contra paganos Libri viginti duo,
lib. XIV,
13, col. 422.
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17