222
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
Neque id dormiente Deo, ut quidam rati sunt, qui eius prouidenciam
e rebus humanis tollere consueuerunt uerum et uigilante et uolente, quod
utique ipse Dominus per Prophetam testatur. Ego – inquit – dormio, et cor
meum uigilat. Dormit enim de Epicuro et Heraclito Deus, qui fato omnia
agi putauerunt. Sed Salomoni uigilat, qui a Domino egredi censet iudicium
singulorum. Itidem et alijs omnibus uigilat, quicumque Deum et rectorem
et conditorem uniuersorum profitentur, nec capillum capitis inuito ipso in
terram decidere. Sed et alijs Dominus falsa quadam aut religione aut pie-
tate dormire uidetur, quibus Deum alicuius mali auctorem asserere, summa
religio est. Permittit Deus, inquiunt, malum, sed non facit; quos tamen ipse,
per Ysaiam arguit, dicens: Ego dominus, et non est alter formans lucem,
et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum, ego dominus faciens
omnia. Ut Job in tantis malis positus cur Deo gracias agebat dicens: Si bona
de manu Domini suscepimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit
nomen Domini benedictum.
Irrisoria siquidem esset illa graciarum actio – ut inquit Augustinus – si
ex hoc graciae aguntur Deo, quod non donauit ipse, nec fecit. Aut Psalmista
de preuaricatoribus legis cur diceret: Misit in eos iram indignacionis suae.
Iram et indignationem, et tribulationem, inmissiones per angelos malos. Et
rursum: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uer-
bum eius.
10
Et in Lege ueteri quare tanta mala patribus nostris Deus, et mi-
nitasse et intullisse scriberentur, nisi ipse auctor fuisset? Nonne antequam
terra Chore, Datan et Abiron absorbisset,
11
Dominus Moysi iusserat dicens:
Precipe populo uniuerso ut separentur a tabernaculis Chore, Datan et Abi-
ron; quo facto mox terra dehiscens uiuos omnes absorbuit.
12
Similiter et
sequenti die, cum Dominus propter iniustam populi murmurationem cum
igne consummere decreuisset, nonne Moysi ait: Recedite de medio huius
Cant 5,1.
Luc. 21,18; Act. 27,34.
Isai. 45,7.
Job. 2,10.
Job. 1,21.
S. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi,
De gratia Novi Testamenti,
seu
Epistola
CXL., c. 13.
Ps. 77,49.
10
Ps. 148,8.
11
Ps. 105,17.
12
Num. 16,24.