228
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
fructum, at quae sponte crescit luxurians infelices producit labruscas. Prona
quidem cuncta ad lasciuiam uidentur, tam autem humana mens in penuria
probior quam in luxu redditur. Romanus populus, quoadusque concertantem
de uirtute Carthaginem habuit, tocius honestatis ac sanctimoniae exemplis
pollebat; at contra sapientissimam Catonis sentenciam in perniciem uicto-
rum euersa cunctorum scelerum labe polutus est. Sublato enim hostili metu
studia sua ad libidines et uoluptates conuerterunt, quae prius inimicorum
uirtus ad fortitudinem accendebat. Marcescit enim in ocio mortalium uirtus;
quod utique sancti uiri optime intelligentes spontanea sibi bella et tribula-
tiones indixerunt, inedia, nuditate, uigilijs, uerberibus sese macerando, ut
quibus Deus indulgencius pepercisset, ipsi sibi non parcerent; et intestina
bella gerentes, postquam externa desunt, uirtute per lasciuiam effluere, non
paciuntur; etenim nullus diligentior fideliorue humanae probitatis est custos,
quam tribulacio. Hinc est, quare Deus prouidens electos suos alios summam
pati sinit inopiam, alios liberis orbatur; alios infecundos, et sine prole esse;
multos aduersa iugiter ualitudine laborare; nonnullos diuturnis carceribus
coarctari. Istos indefessis affligi persecutionibus. Illos tiranorum uaria tor-
menta pati. Nouit enim apprime medicus noster optimus, quae cui ad mor-
bum sint, quae autem ad salutem; ac pro uarijs laboribus uarias adhibere
medellas. Mauult quippe dilectos suos modicum hic contristari, quam prop-
ter momentaneam laeticiam, aut prosperitatem sempiterna amittere gaudia.
Sic Petrus Tito pro reparanda Petronillae sanitate intercedenti, respondisse
fertur: Sic ei expedit, etenim uerebatur scitus medici nostri discipulus, ne
prospera corporis ualitudo uanam pulchritudinem ad lasciuiam induceret,
et pro temporali thoro aeterna perderet contibia; solent plerumque rerum
successus ad interitum esse, et multi tribulationibus ad coelos euecti sunt.
Propterea Apostolus ait: Cum infirmor, forcior sum.
31
Quid ergo mirum! Si
Deus ecclesiae suae emulos, siue hostes, quibus cum certet, assignat sedulos
castitatis eiusqu omnis sanctimoniae uel custodes, uel exactores? Deus enim
sapientia sua quos diligit illos et corripit. Nonne scripta res est: Sodomae pe-
ccatum, ocium et abundanciam panis fuisse? Dauid quamdiu tribulatus est
non peccauit; in pace uero positus, grauiter deliquit. Et populus postquam
commedit et bibit surrexit ludere, qui prius fame laborans oracioni uaca-
bat. Seruiendum ergo Domino est semper cum timore, et exultandum cum
tremore, nec de se cuicquam praesummendum. ‘Quid enim habes – ut pra-
edicat Paulus – quod non accepisti?
32
Humiliamini ergo sub manu potentis
31
Cf. 1 Cor. 9,22–11,22.
32
1 Cor. 4,7.