Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
223
multitudinis,
13
quia nunc etiam delebo eos. Et e uestigio incendium uastare
coepit populum. Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit,
quin quattuordecim milia hominum et septingenti, ab igne absorberentur.
Longum foret et alias plagas, et urbibus et populis priuatisque homini-
bus et magistratibus Deo uolente ac iubente enumerare. Haec autem pauca,
et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt: Deo non
solum permittente, sed etiam uolente ac iubente pleraque mala, immo fere
uniuersa fieri. Non dicam de malo, quod peccatum est, de quo nobis grandis
sermo restat, sed de illis malis nunc loquor, ut sunt: poenae, carceres, exilia,
tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et caetera id genus, quae cuncta,
auctore Augustino,
14
Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probacio-
nem, multis ad damnacionem.
Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidencia
mortales consueuit uexare: Quosdam enim Deus seuerius exercet, ut proba-
tae eorum uirtuti ampliora rependat praemia. Alios tristiore cohercet disci-
plina, ne probitas eorum per lasciuiam affinat. Illos pro delictis uerberibus
emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat. Interdum et
completi … in malicia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali
uita incipit infligere. Nonnunquam mala inducit, quo in depellendis illis ma-
nifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique
consilio, cui quae expediant, distribuendo; expedit namque uiris fortibus la-
udem et gloriam propria uirtute comparare. Nec in ipsis terrestrium rerum
curis digne quispiam dicitur coronari, nisi qui legitime certauerit. Idcirco et
apti ibant gaudentes a conspectu concilij quem digni habiti sunt, pro nomine
Iesu contumeliam pati; sperabant, etenim post illum agonem sese immarce-
ssibilem coronam suscepturos, ad quam promerendam strenuum quemque
Petrus constanti animo hortatur dicens: In quo exultabitis modicum nunc.
Sic oportet contristari in varijs tentacionibus, ut probatio fidei vestrae multo
preciosior auro, quod per ignem probatur.
15
Profectus enim fidelium – ut ait
Augustinus – sine tentacione non prouenit, nec sibi quisquam innnotescit,
nisi probacionis examine, nec coronabitur, nisi qui uicerit, nec uincet, nisi
qui certauerit; quis autem certat, nisi qui inimicum habens, tentacioni resi-
13
Num. 16,21.
14
Cf. S. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi,
In Joannis evangelium tractatus,
cxxiv.
15
1 Petr. 1,6.