Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
233
Caeterum hoc de illis dumtaxat intelligere monet Lumbardus, qui in-
ter ipsa flagella paenitenciam egerunt, quam utique Deus uel tenuem aut
momentaneam, tamen non aspernatur, quod uero hij qui temporalibus non
emendantur uerberibus, aeternis excrucientur tormentis. Idem ipse Hyero-
nimus auctor est. Nam mox fere intulit, quaeret hic aliquis, si fidelis depre-
hensus in adulterio decoletur: quid de eo postea fuit? aut enim punietur, et
falsum est, quod dicitur non iudicabit Deus bis in id ipsum, aut non punietur,
et optandum erit adulteris, ut hic breui poena puniantur, ne trucidentur in
aeternos cruciatus. Ad quod respondemus Deum ut omnium rerum ita su-
ppliciorum quoque scire mensuram, et non praeueniri sentenciam iudicis
nec illi in peccatorem extendi; dehinc paene auferri potestatem, et magnum
peccatum magnis diurnisque lui cruciatibus. Si quis uero punitus sit, ut ille
qui Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non
puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio conpensata sit. Leuis enim culpa
leui supplicio conpensatur; ex quo homines terrenum iudicem in plectendis
reis, non posse caelestis iudicis praeuenire sententiam, nec sumpto supplicio
diuinam aut prohibere, aut temperare ulcionem, quam tamen ab ipso fonte
posse preueniri ipse indulsit misericors. Nam pollicitus est: ‘In quacumque
hora ingemuerit peccator dimittetur ei, et peccatorum eius non recordari am-
plius;
55
quod intelligens Psalmista decantabat: Dixi: confitebor aduersum
me peccata mea, et tu remisisti impietatem cordis mei.
56
Talis enim, ut inqu-
it Chrisostomus, talis est, michi crede, erga homines pietas Dei: nunquam
spernit paenitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur, et si ad summum
quis perueniat malorum, et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam suscipit,
libenter amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum.
57
Qu-
odque adhuc est praestancius et eminencius et si non potuerit quis explere
omnem satisfaciendi modum, quantulamcumque tamen, et quolibet breui
tempore gestam non respuit paenitenciam, suscipit etiam ipsam, nec patitur
quis ex igne conuersionis perdere mercedem.
Attende ergo diligencius, o peccator, et quocumque in statu peccato-
rum, uel grauissimo, et in maximis deprehensus sceleribus, non tardes in
55 
Hebr. 10,17.
56 
Ps. 31,5.
57 
Item Joannes Chrysostomus, de Reparatione lapsi: Talis, mihi crede, talis est er-
ga homines pietas Dei: nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur,
etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam;
suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Petri Lom-
bardi Novariensis cognomine Magistri Sententiarum, episcopi Parisiensis,
Sententiarum libri
quatuor,
col. 872.
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17