236
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
et Saphiram uxorem eius animaduersio, aliena non modo non rapere, sed
sua quoque auidius non retinere edocuit? quantos castiores Sodomitarum
reddidit incendium? Similiter Amorei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum
terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagicia Dominus Moysi de-
lendos repromisit? quantos Babilonis Nabucodonosor regis Asueri flagella
humana pocius quam diuina sapienciae monuerunt. Numquam tanto ma-
lo pharao cum Egyptijs affectus est, quin et israelico et christiano populo
maius inde obuenerit beneficium; neque illud conueniuncius, nisi indurato
pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a
pharaone populum suum, ut dimittat. ‘Ego autem – inquit – indurabo cor
eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Egipti, et non audiet uos,
imittamque manum meam super Egiptum et educam exercitum et populum
meum filios Isreal de terra Egipti per iudicia maxima, et scient Egiptij, quia
ego sum dominus, qui extenderim manum meam super Egiptum’.
62
Et in-
fra: Ingredere – inquit – ad pharaonem; ego enim induraui cor eius et cor
seruorum illius ac faciam signa mea haec in eo et narres in auribus filij tui et
nepotum tuorum, quotiens contriuerim Egipcios, et signa mea fecerim in eis,
et sciatis quia ego dominus’. Quod si pharao mox Dominicis obtemperasset
preceptis, quomodo Dominus populis illis, aut potenciam suam, aut quanti
humanum genus faceret, quantumue amaret ostendisset. Sed non oportiut
– inquit – Deum meo malo alijs benefacere? et quis tu es, o peccator, qui iu-
stissimo iudici legem imponere audeas? aut ipsius arguere iusticiam? Deus
quippe iustus, ut docet Augustinus, gubernans uniuersa nullam poenam sinit
inmerito infligi. De quo in libro Retractacionum disserens: Omnis – ait – po-
ena, si iusta est, poena peccati est.
63
Si autem iniusta poena est. Poenam esse
nemo amibigit; tamen iusto aliquo dominante homini imposita est. Porro qu-
ia de omnipotencia Dei et iusticia dubitare dementis est, iusta haec est pena,
et pro peccato aliquo inpenditur. Omne autem iustum a prima iusticia, quae
est Deus, est iustum. Et quot Iulianum disputans: Iuliane, – inquit – si non
est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum,
62
Exod. 7,3–5.
63
»Quod non videtur, cum omnis poena peccati justa sit. Unde Augustinus in lib.
Re-
tractationum:
Omnis poena peccati justa est, et supplicium nominatur. Si ergo peccatum
quod est peccatum et poena peccati, in quantum peccatum est, poena peccati est.« [(Lib.
De liber. Arbitrio, c. 18.)]; Petri Lombardi Novariensis cognomine Magistri Sententiarum,
episcopi Parisiensis,
Sententiarum libri quatuor,
Distinctio XXXVI. Quod quaedam simul
sunt peccata et poena peccati; quaedam peccata et causa peccati, alia vero peccata, et causa,
et poena peccati, 2.