Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
235
cam? quia paruulus aliquando ante baptisma expirat etiam festinantibus pa-
rentibus, et paratis ministris, ut paruulus baptisetur, Deo tamen uolente non
datur. Qui paululum in hac uita non tenuit ut daretur, quid est quod aliquan-
do paruulis infidelium filijs potuit, ne irent in perdicionem, et filijs fideli-
um non potuit baptismate subueniri? Ubi certe ostenditur, quod personarum
apud Deum non sit accepcio.
59
Alioquin electorum suorum magis quam ini-
micorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens aliquando ait:
Filijs infidelium paratur haec gracia. Cum occulta Dei prouidencia in manus
priorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filij non ea
consecuntur, aliquando impedimento existenti, ne periclitantibus subueniri
fuerint; uere ista praeocculta Dei prouidencia est, cuius inuestigabilia sunt
iudicia, et inuestigabiles uiae eius.
60
Sed quid ego uermiculus de huiusmodi diuinis respondebo mysterijs,
postquam tantus talisque uir titubat et hesitat? Nempe cum Paulo exclamabo:
O altitudo diuiciarum sapienciae et scienciae Dei, quam inscrutabilia sunt
iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.
61
Videmus pueros innocuos; alios
nasci claudos, quosdam caecos, nonnullos mancos, monstruosos, leprosos,
impetigine laborantes, et alijs plerisque affectos malis. Num illis parentum,
aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus,
aut de multis infidelium filijs? qui integris membris et perfectis nascimur
lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauia. Haec esse
uidet, et tamen uas figulo non audet dicere: cur ita sum formatum? Est enim
in ipsis positum arbitrio, quod quali forma producat, ac pro libito suo de luto
disponat. Illud tamen unum audeo affirmare, opificem nostrum numquam
consuescere, nisi ad maiora commoda mala inducere. Si quidem caeci illis
nati factum et ipsi caeco, et multis alijs occasio sempiterni luminis extitit,
et pueri absque baptismate decedentes plerosque parentes solicitos ad qu-
aerendam lauacri graciam effecerunt. Constantino gracia salutaris fuit illa
leprae percussio? et breuiter nullum adeo graue malum fuit, quin ex ipso
multo maius elliciatur bonum. Callet enim oppido sapientissimus Artifex
ex spinis rosas colligere. Quantos enim grauia exempla in Antiochum, He-
rodem, Neronemque diuinitus edita a crudelitate sanguinis humani prohi-
buerunt? quantos plaga Adamchore, Datan, Abiron, Mariae sororis Moysi
ab inuidia temperauit? quantos in regem Naboth Iezi, Simonem, Ananiam,
59 
2 Par. 19,7.
60 
Rom. 11,33.
61 
Rom. 11,33.
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17