Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
231
oniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est
semper;
45
propicio enim flagellatur Deo, qui sub uerberibus non induratur,
hos enim castigans, castigat Dominus, at morti non tradit. Nam Ipse prior
pollicitus est: Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.
46
Ma-
gnae quippe misericordiae Dei est non sinere peccatores cuncta … agere,
sed confestim potest delictum sumere penas, etenim etiam reprobis diem
ultimum expectat, ut cum ad fundum peccatorum perueniunt, grauius in eos
statuat; consueuit enim quanto serius, tanto ulcisci grauius. Nam quosdam
ob perpetuam eorum immanitatem impietatemque aeternis deprecatos su-
pplicijs facit in hac mortalitate futurorum malorum praegustare acerbitatem,
ut Antiochum, et Herodem, quorum uterque missis excruciatus doloribus
laeteum fetorem et uermes accerbissimos in hac uita praegustauit. Sic So-
domitae sulphureos inferni ignes, quibus perpetuo cruciandi sunt, uiuentes
senserunt. Sic Pharaho caliginosas tenebras, ardorem, uermes et alia fla-
gella, quibus torquendus a demonibus erat, in carne expertus est. Sic rex
Asuerus uniuersas pene tartari acerbitates in carne sustinuit, quas erat post
mortem sempiternis legibus passurus, cuius peccatum narrat Dominus per
Ysaiam dicens: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super
gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim in fortitudine manus: ego feci,
et in sapiencia mea intellexi, et abstuli terminos populorum et caetera.
47
Idcirco iratus Dominus arguens stulticiam eius, et reprobans inanitatem ait:
Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat ea? aut exaltabitur serra
contra eum, a quo trahitur? quomodo si eleuetur uirga contra eleuantem se,
et exaltetur baculus, qui utique lignum est,
48
ob hoc subiungit propheta poe-
nam dicens: Propter hoc mittet Dominus dominator exercitum in pinguibus
eius tenuitatem, et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio
ignis, et erit lumen Israel in igne, et sanctus eius in flamma, et succendetur
et deuorabitur eius spina, et uepres in die una, et gloria saltus eius, et cameli
eius, ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus, et re-
liquiae ligni, saltus eius prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
49
Huius amenciam pulchre arguit Hyeronimus.
50
O stultissime – ait – mor-
talium, Dei iram, tuam putas esse sapientiam, et illius iussionem ad tuam
45 
Ps. 50,3.
46 
Ezech. 33,11.
47 
Isai. 10,12–13.
48 
Isai. 10,15.
49 
Isai. 10,16–19.
50 
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis presbyteri
Commentariorum in Isaiam prophe-
tam libri duodeviginti.
Lib. 3, col. 138.
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17