232
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
refers fortitudinem, quom si securis glorietur contra eum, qui securim tenet,
et serra contra eum a quo trahitur opera cuncta quae per securim et serram
fiunt, sua se arte perfecta, et si eleuet quispiam uirgam, et exaltet baculum
cum potencia ad percuciendum, quem uoluerit et ipsa uirga et baculus glori-
etur et dicant a se percussum esse, qui percussus est, et sic tu cum organum
Dei fueris uoluntatis erigeris in superbiam et cuncta, quae geruntur, tuae
gloriaris fuisse uirtutis.
51
Hinc admonentur duces ac principes terrarum, ne
partos triumphos et reportatas ex hoste uictorias propriae ascribant uirtuti,
sed cuncta pocius uoluntati Dei tribuant, qui nouit multitudinem copiosam
in paucorum concludere manu. Facit enim multorum amencia, et praecipue
eorum, qui sibi diuinos usurpant honores, iram Dei ante peractam uitam in
se deseuire, quo exemplum stulticiae suae cunctis edant. Hij sunt de quibus
Dominus dicit: ‘Ignis succensus est in furore, et ardebit usque ad inferni
nouissima’.
52
Contra hos et Hyeremias grauem illam maledictionem impre-
catur: ‘Duplici contricione conterere eos, Domine’.
53
Id est, ut et praesen-
tem missam transigant uitam, et futuram aeternis defleant supplicijs. Sed
hic forsan instabit aliquis, cum scriptum est: ‘Deus non punit bis in idipsum’
quomodo ergo hoc stabit, si tamen ob unam noxam peccatores, et praesenti-
bus et futuris affligerentur flagris? Cuius contrarium et Hyeronimus sensisse
uidetur, qui illam Ieremiae tractans imprecationem ait: Quare genus huma-
num diluuio, Sodomitas igne; Aegipcios mari, Israelitas in heremo perdidit.
Scitote igitur ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret.
Quare non uindicabit Deus bis in idipsum, qui ergo puniti sunt postea non
punientur, alioquin mentiretur Scriptura, quod dicere nephas est.
54
51 
»O stultissime mortalium, Dei iram, tuam putas esse sapientiam, et illius jussionem
ad tuam refers fortitudinem? Quomodo si securis glorietur contra eum qui securim tenet, et
serra contra illum a quo trahitur, et dicant, cuncta opera quae per securim et serram fiunt, sua
arte perfecta. Et si elevet quispiam virgam, et exaltet baculum ad percutiendum quem volu-
erit, et ipsa virga ac baculus glorientur, et dicant a se percussum esse qui percussus est: sic
et tu cum organum Dei fueris voluntatis, erigeris in superbiam, et cuncta quae geruntur, tuae
gloriaris esse virtutis.« S. Eusebii Hieronymi Stridonensis presbyteri
Commentariorum in
Isaiam prophetam libri duodeviginti,
lib. IV, col. 138D.
52 
Deut. 32,22; Jerem. 15,14.
53 
Jerem. 17,18.
54 
»Ait enim: Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, et Israe-
litas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret,
quia
non judicabit Deus bis in idipsum.
Qui ergo puniti sunt, postea non punientur; alioquin
mentitur Scriptura, quod nephas est dicere.« Petri Lombardi Novariensis cognomine Magistri
Sententiarum, episcopi Parisiensis,
Sententiarum libri quatuor,
Distinctio XV. quod pluribus
irretitus peccatis non potest poenitere de uno vere, nisi de omnibus poeniteat, col. 873.
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17