Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
227
hoc est, quod callidissimus hominum piscator insinuat: Christus pro nobis
passus est, uobis relinquens exemplum, ut sequamini uestigia eius.
27
Qu-
ia, ut Apostolus monet: Si fuerimus socij passionum, erimus et consolacio-
num.
28
Porro, et aliam ob causam Deus uult prudentissimo consilio amicos
suos aduersa pati, quod plerosque bonos uiros et justos torpere non sinit.
Illos siquidem pia saeueritate, sed tristiore conpescit disciplina, ne licenci-
osius uagarentur, sed metu perteriti facillius uirtuti incumbant, de quorum
se numero Paulus fuisse fatetur, cum inquit: et ne multitudo reuellacionum
extollat me, datus est mihi stimulus carnis Sathanae, qui me colaphizet;
propter quod ter rogaui Deum ut auferat a me, et dixit mihi: Paule, Paule,
sufficit tibi gracia mea.
29
Virtus enim in infirmis perficitur. Eodem consi-
lio et populum in terram promissionis adductum uidens Dominus lasciui-
re, iugumque Dei detractare, inimicos, quibus eos coercetur, retinuit, quia
– inquit – irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigi cum patribus
eorum,
30
et uocem meam audire contempsit; et ego non delebo gentes, quas
dimisit Iosue, et mortuus est, ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant
uiam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. Et
subdit Scriptura: Haec sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in
eis Ierusalem, et omnes, qui non nouerant bella Chananeorum, ut postea dis-
cerent filij eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi,
quinque satrapas Philistinorum, omnemque Chananeam et Sydonium atque
Eneum, qui habitabant in Monte Libano de Monte Baal, Hermonusque ad
introitum hemat, diuisitque eos, ut in ipsis experiretur Israhel utrum audiret
mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an
non. Callebat siquidem sapientissimus rerum Opifex populi ingenia, saepi-
usque periculum fecerat; quippe quamdiu iugo premebatur seruitutis frugi
erat, uberioremque Deo famulatum exhibebat; sed eo deposito mox inutilis,
immo uero et rebellis Domino redebatur, cui Deus non est dominus saeui-
rem se praebere uel patrem, uel pedagogum, ut qui sponte uirtuti negligen-
cius inuigilabant, metu acti uehemencius insudarent. Nam et nobilior equus
sub freno, uirgaque ad domini regitur imperium, quae si dehabas et ambo
in discrimen adducuntur. Iuuencus, non excusso iugo, gemens utilem et sibi
et domino uersabat glebam. Vitis ergo quae falcem patitur, uberiorem parit
27
2 Petr. 2,21.
28
2 Cor. 1,7.
29
2 Cor. 12,7–9.
30
4 Reg. 17,15.