Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
237
quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocen-
ti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non
accidere nisi de uoluntate Dei, et de ipsius prouidencia, nutu et legibus, et si
non intelleximus, quid gracia fiat, demus hoc prouidenciae ipsius, quia non
sit sine causa, et non blasfemus, omnia enim quae uanis uidentur in rerum
natura temere fieri non fiunt sine iussu eius. Deus namque, ut pulchre docet
Hyeronimus, uarie genus dispensat humanum: nunc punit, nunc miseretur,
nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges me-
tit, et diuisas in areis territ, orbemque suum gubernat, ut uoluit.
64
Caue igitur ne tuum diuino praeferas consilium, putesque ipsum qui-
cquam iniuste facere. Nam, ut Boecius ait: De hoc quid tu iustissime putas,
omnia scienti prouidenciae diuersum uidetur. Vnde et quaedam causa uicta
in bello placuit dijs, non Catoni, tanquam iusta; uicta uero Catoni non dijs,
sicut testatur Lucanus, sed exposiciam Cathonis reprobat statim dicens: Igi-
tur quitquid (sic!) uideas contra spem geri rebus quidem rectis ordo est,
opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed quid in tanta rerum uarietate agen-
dum est? Dauiticum profecto sequendum consilium, confitendum uidelicet
Domino in chitara, et in psalterio decem cordarum psallendum illi.
65
Nam
chitara, ut Pater, nulla nec excellencior est, nec illustrior, quae prodesse
quamplurimis, ac beneficium in omne genus hominum generose conferre.
Posse enim prodesse laudabile est atque optandum. Velle autem cum possis
etiam gloriosum. Hac enim una re homines ad diuinam potenciam quam
proxime mihi uidentur accedere, ut in supremo dignitatis gradu collocati,
iacentes attollere, calamitosos erigere, inopes ditare, diuites ipsos, et opu-
lentos diciores facere sua liberalitate ac munificencia possit.
Hij sunt, quos intuemur, quos ueneramur, quos supra homines merito
esse dicimus. Caeterum, beatissime pater, ego puer ac paene infans, cum
ardenter sitiam studia ac litteras, nec paternae mihi sufficiant facultates, ad
pedem uestrae benignitatis humiliter confugio, orans atque supplicans, ut in
hoc laudandi desiderio meo suscipere me dignemini commendatum.
Priredio:
Serafin Hrkać
64
Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur: nunc corripit,
nunc defendit; id est, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit, et demessas in areis
terit, orbemque suum gubernat ut voluerit. S. Eusebii Hieronymi Stridonensis presbyteri
Co-
mmentariorum in Isaiam prophetam libri duodeviginti,
lib. IX, col. 326D.
65
Ps. 150,3.