234
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
ipso uel iudicis, uel tyrannorum potentia neo supplicio ad Deum tuum corde
saltem reuerti, et temporanea supplicia animi commutari contricione. Nem-
pe tibi soli datum est Dei depellere iram. Nec iudicis seueritas, nec tyranni
immanitas, nec – quod mirabile dictu est – ullo tormentorum genere ipse po-
test praeueniri Deus. Stabilitum enim et perpetuo sanctitum est consilio: non
dimitti peccata nisi paenitentibus. Nonne iudices ex latronibus paenitentem
ex cruce, quam ob scelera paciebatur, ad aeternas mitti delicias? non pae-
nitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat
siquidem Dominus et ad uesperum in uineam Domini Sabaot ad opus acce-
dentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a
talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac
uita poenis in perpetuum affligendus eris; unaque poena in praesenti incepta
uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de hijs hactenus.
Nunc ad illud ueniamus omni sane admiracione dignum, quod quinto
proposuimus loco: Deum uidelicet immitis etiam hominibus: non propter
augumenta uirtutum, non propter exercicium, non propter correpcionem,
non propter damnacionem, sed ob solam gloriam suae manifestacionis mul-
ta inducere mala, et in noxiorum malo suam ostentare potenciam. Ob hoc
namque caecum illum discipulis natum esse respondit, quod Augustinus ad-
miratus de correctione et gracia disputando: Mirum est – inquit – unum, qu-
od filios quorundam amicorum suorum, hoc est reconatorum bonorumque
fidelium sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet hu-
iusmodi lauacri graciam procuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat
a regno suo, in quod parentes mittit illorum; et quosdam filios inimicorum
suorum facit in manus christianorum uenire, et per lauacrum introduci in
regnum, a quo eorum parentes alieni sunt; cum et illis malum, et istis bonum
meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate, sed hoc absoluens
quid inquit audiamus. Certe – ait – haec iudicia Dei, quum iusta et alta sunt,
nec uituperari possunt, nec penetrari.
De hoc eodem cum de bono perseueranciae discetur. Non – inquit – fato
cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque
causa communis, aut res humanas in paruulis non diuina prouidencia, sed
fortuitis agi casibus opinabimur; cum mortales racionales uel damnandae
uel liberandae sunt animae; quandoquidem nec passer cadit in terram sine
uoluntate Patris nostri.
58
Aut parentum negligenciae tribuendum est, quod
paruuli sine baptismo moriuntur, ut nihil ibi agant diuina iudicia. Quid di-
58
Matth. 10,29.