224
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
stit?
16
Quam ob rem pulcherrime suadet Iacobus: Omne gaudium existima-
te, fratres mei, cum in uarias tentaciones incideritis, scientes quod probatio
fidei uestrae pacienciam operatur, paciencia autem opus reddit perfectum.
17
Et Paulus: Gloriamur in tribulacionibus, scientes quod tribulacio pacientiam
operatur; paciencia autem habet probacionem; probacio spem, spes uero non
confundit.
18
Libet hoc loco spectatissimum illius moralis theologi Senecae inducere
testimonium, qui hac de re disputans in libris illis quos de prouidencia Dei ad
Lucillum conscripsit praeclare ait: Cum mundus prouidencia Dei regnatur,
quare multa mala accidant bonis uiris? Quod absoluens dicit: Bonus uir dis-
cipulus est Dei, emulatorque et uera progenies, quam parens ille magnificus
uirtutum non leuis exactor, sicut seueri patres durius educant. Itaque cum
uideris bonos viros acceptosque dijs laborare, sudare, per arduum extendere,
malos autem lasciuire, uoluptatibus fluere, cogita filiorum esse modestia de-
lectari, uernularum licentia. Illos disciplina tristiore contineri, horum autem
audacia. Idem tibi de Deo liqueat, bonum uirum in delicijs non habet expe-
ritur, indurat, sibi illum praeparat, et post haec subdit: Miraris tu si Deus
ille bonorum amantissimos, qui illos quam optimos atque excellentissimos
uult esse; fortunam illis, cum qua exerceantur, assignat. Ego uero non miror,
si aliquem impetum capiunt. Spectant dij magnos uiros colluctantes cum
aliqua calamitate. Nobis interdum uoluptati est, si adolescens constantis ani-
mi instantem feram uenabulo excipit. Si leonis in cursum interritus pertulit,
tantoque spectaculum est gracius, quanto illud honestior fecit. Non sunt ista
quae possunt deorum in se uultum conuertere.
Haec puerilia et humanae sunt oblectamenta leuitatis; ecce spectaculum
dignum ad quod respiciat intensius operi suo Deus; ecce par Deo dignus
uir fortis cum fortuna mala compositus, utique et si prouocauit, non uideo
– inquam – quod habeant in terris Juppiter pulchrius, si conuertere animum
uelit querit ut spectet Catonem partibus non semel fractis stantem nihilomi-
nus inter ruinas publicas. Huic etiam exemplum Reguli subijcit. Veniamus
– ait – ad Regulum: quid illi fortuna nocuit? quod eum documentum fidei,
documentum pacienciae fecit. Figunt cutem clauis et quocumque fatigatum
16 
»Et profectus fidelium sine tentatione non provenit, nec sibi quidquam innotescit ni-
si probationis examine. Nec coronabitur nisi vicerit, neque vincet nisi certaverit, nec certabit
nisi inimicum habens et tentationi resistens.« Hervei Burgidolensis monachi
Commentaria in
Epistolas Divi Pauli – In epistolam II ad Timotheum,
c. II, col. 1456C.
17 
Jacob. 1,2.
18 
Rom. 5,3.
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...17