230
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine.
39
Periculum quippe in
se fecerat, qui plagis emendatus Domino seruire didicerat; propterea gracias
agens, decantabat: Bonummihi, quia humiliasti me, ut discam iustificationes
tuas,
40
quia ut scriptum est: uexacio dat intellectum.
41
Hinc illa uox celestis
ad superbum regem, seque Omnipotenti aequantem ruit, dicens: Tibi dicitur,
rex Nabucodonosor, regnum tuum transit a te, et ab hominibus eicient te, et
cum bestijs atque feris erit habitacio tua; fenum quasi bos comedes, et sep-
tem tempora commutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus
in regno omni, et cuicumque uoluerit det illud;
42
quae singula cum completa
essent, quam humilis, quam mansuetus, quam Deo subiectus, et in lege ip-
sius fuit eruditus audiamus. Ego – inquit Nabucodonosor – oculos meos ad
coelum leuaui, et sensus meus redditus est michi, et Altissimum benedixi,
et omnipotentem in sempiternum laudaui ac glorificaui, quare potestas eius,
potestas sempiterna, et regnum eius in omnem generacionem; et cuncti ha-
bitatores terrae apud illum in nihilum reputati sunt; iuxta enim uoluntatem
suam facit tam in uirtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae, et non est
qui resistat manui eius et dicat ei: quare fecisti?
43
Et concludit dicens: Igitur
ego Nabucodonosor laudo, magnifico et glorifico regem coeli, quia omnia
opera eius uera, et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humilia-
re.
44
Ecce flagellatus quia respiscit, qui in delicijs positus adeo superbiendo
delirauerauerat, ut statuae suae uniuersos populos diuinos exhibere honores
compelleret, et cum esset fetidum lutum sese Deo agnoscere, iratus in illos
pueros gloriosissimos, qui demencie eius morem gerere contemnebat, toruo
uultu clamitabat: quis est deus qui eruat vos de manu mea? quorum populus
domini flagris et calamitatibus diuersis est coactus diuinam resumere dis-
ciplinam, et idola relinquendo deum sequi ducem? Est enim adeo peruicax
ingenium, ut nisi adhibitis tormentis, aut ueritatem extorquere, aut a malis
prohibere nequeas, quibus monet Salomon frequencius, plagas infligere, qui
parcit – inquit – uirgae, odit filium suum. Quam ob rem Deus misericors ex
filijs suis, quos delinquere conspicit erga eos uirgam assumere non retar-
dat; quam ut senseris, mox reatum recognosce, et cum psalmista prostratus
exclama: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, qu-
39 
Ps. 82,17.
40 
Ps. 118,71.
41 
Isaia. 28,19.
42 
Dan. 4,20–22.
43 
Dan. 4,31–33.
44 
Dan. 4,34.
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17