Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
225
corpus reclinauerit uulneri incumbit, in perpetuam uigiliam suspensa sunt
lumina, quanto plus tormenti, tanto plus gloriae, sed utroque horum Job ille
noster constantissimus spectabilius multo dedit spectaculum, multoque Deo
gracius et iocundius, qui non mundi gloria accensus ueluti hij, quos modo
enumerauit Seneca, sed Dei ipsius spectatoris reuerencia, spoliatus lautissi-
ma turba, charissimis filijs orbatus, uniuersa priuatus familia, esca uermibus
factus atque etiam ipso omni miseriarum fundo constitutus. Inter fetores
tamen et acerbissima corporis tocius uolnera gratias Deo decantabat. Vel illi
tres spectatissimi pueri Annania, Azaria et Misael,
19
quale constanciae suae
exemplum praebuerunt, qui potentissimi regis iussa spernentes fornacem
ardentissimam subire maluerunt quam Dei omnipotentis iussa uiolare. Quid
de illis fortissimis uiris fratribus Machabeis loquar? Omnibus excruciatibus,
quoscumque furiosa mens Antiochi sciuit excogitare, corpora sua pro Deo,
patrijsque legibus exponentibus; praecipue de illa uirgine matre eorum, quae
non modo filiorum non indoluit crudelia exempla, sed uiriliter eos exhor-
tando, ne prae diuino amore ulla dubitarent subire tormenta, ipsa quoque ob
eandem causam aequo constantique animo mortem occumbere non dubita-
uit.
20
Quid de Susanna
21
dicam? Quae non muliebri, sed constantissimi uiri
animo capitale interrita excepit iudicium, pocius quam contra legem Dei
seniorum illorum libidini obtemperare. Quid de clarissimo illo gentium doc-
tore Paulo, qui Domini testimonio uas electionis
22
meruit appellari, quanta
se enumerat propter nomen Christi tormenta passum, in laboribus plurimis,
in carceribus plurimis habundancius, in plagis supra modum, in mortibus
frequenter, a Iudeis – inquit – quinquies quadragenas una minus accepi, ter
uirgis caesus sum, semel lapidatus sum.
23
Ter naufragium pertuli, et alia
pluraque mala, quae enumerat. Aut princeps apostolorum Petrus caeterique
discipuli et amici Domini, quantas calamitates, quantas tribulaciones, qu-
anta tormenta ac diuersi generis supplicia perpessi sunt? Et uox et tempus
me deficerent, si cunctorum dilectorum Dei singulas clades et exicia uellem
enumerare. Ex quo satis constare potest, quantum arguendi nonnulli sunt,
qui ex plurimis, et ocio oscitantes ad caelum euolare cupiunt.
19 
Cf.: »Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias … «
Dan. 1,6.
20 
2 Machab. 7,1–42.
21 
Dan. 13,22–63.
22 
Act. 9,15.
23 
2 Cor. 11,24.
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...17