226
Nicolai Modrussiensis, Nauicula Petri,
Prilozi
63–64
(2006), str. 221–237
Mouenda quidem prius sunt castra, exercitus per saltus et aspera mon-
tium, sub esca et algore ducendus, multae noctes in uigilijs transigendae;
sitis et inedia saepius tolleranda, congrediendum cum hoste, conserende co-
mminus manus, audendum dextera, praebendum nudo mucroni frequenci-
us latus, feriendus est hostis. Ita tandem triumphandum. Tempestas rectum
gubernatorem, seuicta acies militem probat. Aurum igne, et uir fortis mise-
ria examinatur, quae tamen uerius tribulacio dicitur, quippe quemadmodum
messores triticum tribulando granum ex palea excuciunt, itidem et uirorum
bonorum uirtus calamitatibus uarijs a uicijs purgatur. Quid ergo nunc de
illis dicendum est, qui sedulis et uotis et precibus diuinas fatigare aures non
cessant, petentes se a uexacionibus erripi. Numquid non id postulant: ne
boni uiri fiant, ne quicquam propria uirtute a Deo promereantur? Inmemores
illius: ‘Beatus uir qui suffert in temptacionibus, quem cum probatus fuerit
accipiet coronam, quam repromisit Deus diligentibus se’.
24
Probat enim ua-
rio examine Deus, et an digni amicicia sua sint¸ saepius experitur; non quod
Deus non cognoscat quales futuri sint, cui tam uentura, quam praeterita ac
instancia aeque praesencia sunt, et qui cuncta ex suo arbitrio ire iubet. Ve-
rum quo et ipsi sibi, et caeteris innotescant, eorumque uirtus et patiencia
cognoscatur, quas nisi perpessis multis aduersitatibus et angustijs assequi
impossibile est. Non est ergo, ut mea fert opinio, uiro bono flagitandum,
ut eum Deus aduersa pati prohibeat. Caeterum pocius illud postulandum,
quo in malis non corruatur. Sed uniuersa, quae mortalibus accidere possunt,
magno constantique animo proferrat. Siquidem tunc demum uir bonus, con-
stans, sanctus, uerus amicus Dei poterit appellari; tunc illam dabitur sperare
salutem ac gloriam, quam et Christo, nisi passo non est data.
Oportuit enim Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Quod Pa-
ulus declarans apercius ait: ‘Stetit Christus obediens usque ad mortem;
mortem autem crucis, propterea quod et Deus exaltauit illum, et dedit illi
nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine eius omne genu flectatur
celestium, terrestrium et infernorum.’
25
Oportet ergo sufferre qui desiderat
regnare. Nam iuxta apostoli sentenciam si contollerabimus et corregnabi-
mus. Verum nos, ut recte ait Augustinus, volumus gaudere cum sanctis, et
tribulaciones mundi nolumus sustinere cum illis; sed recusat esse in corpore,
qui odium non volt sustinere cum corpore uel capite. Nam ipse Dominus
docet: Si mundus uos odit, scitote quam priorem me uobis odio habuit.
26
Et
24 
Jacob. 1,12.
25 
Philip. 2,8.
26 
Joan. 15,18.
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...17