ternos floccifaciet; utpote qui cunctas res humanas se ipso ducit in­
feriores, omniaque sua non in cuiusque praesidilis sed in suaipsius
virtute collocavit. Tanta quidem reverentia sapientiae non privarim mo­
do sed publice quoque habet, ut nullus mortalium, quantumvis audacia
opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. [...]
Propositum fuit, philosophandum ne sit, interposuisti quaes­
tiones de anima et rursus alias scaturientes ex oratione induces
quibus tractandis et explicandis multi non soluln dies, sed menses et
anni consumerentur. Idcirco differamus haec in aliud tempus opor-
tunius et revocemus orationem ad incaeptam disputationem de
anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Convenit, inquam, inter
omnes animam vegetativam ut in plantis sic in corporibus quoque
humanis existere, quia haec augmentum praestare dicitur; attamen
neque sensum neque rationem posse appellari, utroque enim caret
ac penitus ab utroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non
transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam
de intellectuali postea dicetur) quum semen nihil aliud sit quam ex­
crementum alimenti mutati, nec posse fieri ut actu insit in eo vis sen­
tiendi, sed eam tempore procedente recipi, cuius rei veritas aliquot
manifestis signis colligitur, sed erimus contenti unam exposuisse.
Tradunt quidem cum infans in utero movetur, minimum autem sentit
atque etiam, quod multo est admirabilius, non vivit animalem vitam.
Quonam, inquit, istud argumento? Quemadmodum animal ex attrac­
tione aeris et respiratione vivit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita
si illi adimas potestatem spirandi, non erit unde vivat. Quod plane
necesse est acidere infanti concluso in matrice undique obsaepta,
quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, ubi
editus in lucem, aerem hauserit. Quamquam praecipui medicorum
constanter affirmant, foetum augeri per annexum umbilici transmis-
soque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per
infundibula canalesque atque eo penetrante per saepta secundae,
vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sec­
tionibus anatomiacis. Quamvis enim cibatur infans per insertionem
umbilici, quasi radicem in uterum agentis quippe fistulosum est ap-
tumque ad sugendum subtilius alimentum. Cetera quidem obvolutus
membrana sic iacet, ut nullae venae arteriaeque, non dicam ad os,
sed ne ad ullam quidem partem corporis pertingere queant. Apparet
autem laxos liberosque meatus esse debere, per quos recepto puriore
aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel
384
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16