emplis declaratur: qua in re proferre possum testes neque dubios,
neque nimis obsoletos, sed huius temporis viros gravissimos, quibus,
quum fungentes legatione apud principem Thureorum versarentur
cum satrapis insigni prudentia magnitudineque animi praeditis, mira­
culum videbatur eos pueros, dum pascerent greges caprarum, a
predatoribus captos institutosque litteris et disciplinis militaribus in tan­
tam animi atque ingenii claritatem evasisse, ut ex iis Tyrannus ille Thur­
eorum eligat, quibus cum de statu rerum suarum consultet, quos
classibus et exercitibus praeficiat; quum fratres eorum et cognati rudes
homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt.
Sic profecto res habet, ut homines ceteris praestant animantibus, ita lit­
terarum imperitis eruditos antecellere. Quid tu at haec vir optime con­
tradicere pergis, an satis factum putas? Commode inquit pleraque ad
persuadendum attigisti: verum adhuc urget me quidam scrupulus. At
nos, inquam, curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria.
Quidni patiar, inquit? Neque eo dementiae perveni, ut abhorream a sanis
consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea iucundissima
est ac eam quivis indagare debet, qui anhelat accedere ad cognitionem
dei, quandoquidem ipse deus veritas immutabilis ac sempiterna est. Hic
ille, haerendum adhuc nonnihil circa propositam quaestionem. Etenim
dum, considero conditionem hominis, quibus legibus natus sit, vita
quam fugaci atque caduca, doleo vicem eorum, qui malo quodam genio
stimulante, omnem fructum vivendi per inanes occupationes, districti
curis atque negotiis non necessariis, ammittunt. Quanto satius foret om-
missis istiusmodi molestiis traducere animum ad hilaritatem, ac per hos
paucos annos sic transcurrere, quasi vixisse non videremur.
Praeter animi tranquillitatem cetera omnia (quemadmodum mea
fert opinio) frivola sunt et inania hisque idem finis, qui corpori est.
Non seiungemus, inquam, ab hoc ordine philosophiam? Immo, inquit,
in prim is in terdicendum illi nostra consuetudine arbitror, ut quae
invehat et nutriat curas inutiles prorsusque alienas a quiete animi:
quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse una expetenda.
At vide, o beate, ne utrumque falsum sit magnaque immerentem
philosophiam calumnia afficias, quam nos oportet diluere suamque
philosophiae reddere dignitatem. Putas ne animi tranquillitatem ex-
istere non sublatis perturbationibus, qui illum permiscent atque ex­
agitant? Nequaquam. Neque mare tranquillum dixeris quam diu
ventis perturbatur? Nempe, qui ubi considerint, mare quoque
placari? Haud dubium . Similiter nec animus, dum aut efervescit ira
376
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...16