De his, ut res postulabit expediam quam brevissime; nam minute
simul et exacte singula persequi non est huius neque loci neque tem
poris atqu e illud etiam praem ittendum est, quia cognitio iustitiae
vindicat animum ab anxietatibus, quae illum ob ignorationem qu-
emadmodem vultures Titii iecur exedunt et depascunt. Gravissimi
philosophorum dividunt animam hominis in duas partes, alteram ra
tione utentem , alteram vero expertem rationis hanc rursus partiun
tur in concupiscentiam et irascibilitatem, ex quibus ingens caterva
manat aliorum affectuum; quamquam magis assentior his a quibus
tripartito dividitur, videlicet in rationem, intellectum et voluntatem,
separantibus ab ea turbulentas affectiones easque attribuentibus
animae, quae nobis cum brutis communis est. Nam videtur absur
dum quam dicimus simplicem, caelestem referentemque dei similitu
dinem illam nunc ratione vigere, nunc errorum densa caligine cir
cumfundi. Nec illud est rationi consentaneum, eosdem affectus du
plices uno in hom ine contineri, alios in rationali substantia, quod si
alioqui concedimus (deum immortalem) quot in homine turbae con
citarentur, quanta confusio quantum certamen esset inter ipsos affec
tus: quotidie signis collatis dimicaret nulla vi animus erigi posset, quo
minus protervis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate
perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, ut ira, dolor, metus,
voluptas ceterique turbidi affectus animae sensitivae inhaereant:
quam ut habemus communem cum ceteris animantibus, ita et affec
tiones nostrae similes sunt brutorum affectionibus, existuntque citra
omnem dubitationem in locis affectis. Nam et dum excandescimus,
lividus quidam color ex accensione sanguinis circa cor, extrema cor
poris et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac
pristinus revertitur color. Similiter in metu atque laetitia manifesta
signa in corde existunt, illo contrahitur et proinde sanguis et toto cor
pore subsidio eius accurrit, quia in eo principum vitae sit. Unde
videmus timentium exteriores partes corporis, factis imbecillioribus
nervis abscessu spirituum, qui sanguinem quoque secum trahunt,
tremere atque pallere. Contrarium vero laetabundis accidit. Cor
enim tanquam in magna securitate dilatatur sanguisque per membra
diffunditur et idcirco perfusi gaudio rubescimus, quo circa vehe
mentem inopinatamque laetitiam optimis rationibus nonnunquam
mors consecuta est. Ad quorum affectuum moderandos compescen-
dosque impetus, animus imperator divinitus nobis datus est. Saepe
autem illecebra voluptatis ac pueris opinionibus nimium sese ef
ferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppres-
380