saque ratione dom inantur, quae tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia
prop ter ignorationem philosophiae. Hic ut primum sapientia discor
diarum omnium extirpatrix comitata iustitia, quae unicuique tribuit
suas partes pro dignitate, apparuerit et ratio quae per insitiam altis-
simis tenebris circumfusa et deiecta erat de gradu suo facta validior
atque ad suam reversa naturam resumit munus imperatorium cogit-
que ad obsequium debachantes per insolentiam affectus; suadente
iustitia ut quisque sui officii meminerit, tum ratio suam imperandi
dignitatem obtineat, tum ne sese ipsi affectus extra ordinem com
moveant, sed ut meliori divinaeque natura obedire assuescant, nec
in posterum , coniuncta ratione cum sapientia, ulli turbidi motus
extra suos fines progrediuntur, quo animum lacesserent: manet inter
eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex of
ficio iussa exequentibus. Magnis enimvero munita opibus ratio per
accessionem philosophiae secure agit, ne quis ex officio iussa ex ad
versariis posthac negotium illi facessat, quod si contigant quempiam
paulum extra ordinem conmoveri, ac spectare ad rebellionem, pro
tinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus
contundit. Tolerantia dolo rem conficit, metus et laetitia redun
dans occursu fortitudinis prosternuntur, cupiditatibus vero coercen
dis nihil efficacius temperantia, quae rerum omnium excessus defec-
tusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, ut vides, ex philo
sophia consequimur utilitatem, ut eius adiumentis roborato animo,
securam plane, tranquillam ac prorsus divinam agere vitam in huma
no corpore videamur. Neques sapientiae vis praestantissima domi
cilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod
multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac po
pulorum saluti et commoditati consulens. An existimas a Mino, Licur-
go, Solone leges boni et aequi interpretes et custodes absque
perfecta philosophiae cognitione fuisse conditas? Quae quamdiu
valuerunt, tamdiu Creta, Sparta, Athenae concordia at bonis artibus
floruerunt. Postquam ab his discessum est agitati domesticis discor
diis ac privatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua
praesente cuiusque civitatis status consistit, absente dissolvitur, im
perium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cul
tum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert
accepta Deo? Quis gravius hortabitur homines ad pericula, mortem-
que pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is,
qui honestatem utili anteponit? Hic et fortunae insultus atque va
rietatem et iniurias hom inum ac temporum , omnes denique casus ex
382