quaerendas esse magno studio atque in iis excellere, nisi quis longis
sima spacia aetatis collocaverit, haud cuique mortalium concessum
est. Proditum est multorum literis Themistoclem virum alioqui sin
gularem et olim in Atheniensi Republica principem palam confessum
esse, nescire se lyra canere. Quod si huic excellentissimo viro, in quo
multae, praeclarae artes elucebant, cuius consilio atque virtute
Graecia servata est, qui non dubitavit iactare se Rempublicam ex
parva posse facere amplissimam et opulentam , si inquam huic con
tigit nescire minimam particulam musicae, quae aurium dumtaxat
oblectamento est, quia in ea se non exercuisset, quid dicam de his,
qui inferiores sunt ingenio alienique a studio literarum? An divinam
illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad
beatam vitam ostendit quam plerisque mortales summis adiuti
opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi
potuerunt; inertes illi hom ines abutentes otio atque desidia, non ad
hibitis doctoribus, tamquam virgula divina suppeditari sibi gloria
buntur? Quae esset aequitas, quum una eademque cunctis morta
libus et caelestis et terrena origo est; si virtus ab aliis pararetur max
imis laboribus, aliis oscitantibus et crapulam eructantibus sponte per
os incurreret, res longe aliter habet. Nam in arduo sita est ac vallatur
undique locis asperis et praecipitibus.
Plurimum sane sudandum est, priusquam eo quispiam pertingat,
quamvis radices amaras habeat, fert tamen fructus suavissimos. Ergo
inquit supervacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam
sancte honesteque degendam , mortalium animis ab orbe condito in
fixae? Minime, inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile com
mitti in accusanda naturae providentia. Bene nobiscum ageretur, si
divinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et
conservandis satis admirari possemus. Istud non quaero, inquit,
potius id velim probari, cur non licet solo naturae instinctu absque
ullis praeceptis secundum virtutem agere? lam receptum est inquam
hom inumque opinione firmatum animas in corpora delabi nudas et
simplices ac tantum abest, ut aliquod magnum opus suapte vi naturae
effingant (quemadmodum narratur de Cyclopum terra, quam dicunt
feracem innata bonitate citra omnem cultum et laborem per se ipsam
nascentes fructus producere) ut etiam non fari, non ingredi ho
minem, non quidquam omnino
sine aliorum cidiumentis
posse
haud dubium est, omnis in anima scientiae principium a sensu oritur
372