neque alias tem ere nisi per aures influit, exceptis symetriis geo­
metricis syderumque cursu et aspectu; hae siquidem artes maxime
oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi
primaevis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per sil­
vas et campos agerent, parum diferre a bestiis credebantur, quia sicut
illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione vivendi
nulla inter eos ratio extaret; sed postquam natura instigante, quae
semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt
habere congressus, miscere colloquia, coetus facere; coepere quo­
que paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis successu
temporis domiciliis et urbibus, quasi in unum corpus coalescere.
Tunc tenui quadam specie reipublicae ac subeunte cura quo pacto
et partis iucunde fruerentur et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur
eos invasisse cogitatio honesti simul ac utilis idque fuisse initium con­
dendarum leguin excolendique per artes ingenii. In huiusmodi pri­
mordiis quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis
atque aliis aliud opinantibus, cum inter se dissiderent ac alius alium
subverteret. Tandem post multam saeculorum evolutionem exquisita
ingenia, cum abundante ocio, sese ad meditationem earum rerum totos
convertissent, hoc sane consecuta sunt, ut rectum officium, quo nunc
utimur, invenirent mandaruntque
literarum monumentis, fidelissimo
thesauro memoriae
ad posteritatis utilitatem multas variasque disputa­
tiones et clarissima documenta, ne desiderarentur ab iis, qui ad ea forte
aspirant ac veluti ax subiecto flumine pro libidine haurirent. Nam
unius hominis memoria tot res tam diversas complecti non potest, si
vel cornicis aetatem superaret. Haec est illa commoditas ex studiis
philosophiae ad veram normam vivendi, de qua paulo ante locuti
sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea naturae inclina­
mur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare
tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine prae­
ceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et man­
cam esse ad ineundae viae rationes, qua recta ducimur ad beatam
vitam. Nec p ropterea mireris, quandoquidem non sunt haec absurda,
nam et in hodiernum diem reperiuntur homines saltibus Ibernicis ac
in silvis, ad septentrionem ultra Moschos, qui remoti a consuetudine
hom inum tantum abest, ut animum ingenuis disciplinis expoliant, ut
praeter formam hominis habeant nihil; necesse est enim perinde ut
surdi qui nascuntur careant iis quae per communicationes traduntur.
Quanti autem momenti sit bona educatio atque institutio infinitis ex­
374
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...16