omnium temporum et nobis quotidie ante oculos obversantur stir­
pium huiusmodi et fructuum varietates: quippe frequenter iucundi
proveniunt ex acerbis, salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis asse-
quentibus acumen parentum et ex mentibus obtusis plerumque nas­
centibus praeclaris ingeniis. Idcirco divinus quoque poeta dixit:
»Egregia est soboles scelerato nata parente.*
Sed crebrius cernitur degenerari a melioribus, ab optimis qui­
dem creberrime. Nam et proverbio iactatur: «Heroum fillii noxae.« Nec
audiendi sunt astrologi authoritatem arti suae aucupantes, trans-
ferentesque causam huiusmodi varietatum in calestium corporum
potestatem, quam sine dubio licet quotidie intueri maximam in con­
cipiendis edendis partubus. Ceterum cum stupidis persuadere con­
tendunt animam rationalem caelestibus influendis esse subiectam ac
ex planetarum aspectu coniunctionibusque varios subinde motus
animorum et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consen­
tit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum in­
fluxus eosdem vel etiam maiores effectus ederent in vitam reli­
quorum animalium eorum que sensus in diversa distraherent, cum
illae ut haec ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus
corporis omnino expertes? Quo fit, ut cum anima multo praestat
nobilitate stellis regaturque a semetipsa. Siquidem anima, ut tradit
Pythagoras, num erus est se ipsum movens, caelorum potestatem nul­
lam esse in animam rationalem existimemus; nam contra naturam
est, ut ignobilius agat in nobiliorem naturam. Unde fit igitur inquit
ut tanta studiorum varietas in mortalibus appareat, si animae
simplices nudaeque dem ittuntur in corpora, nec quicquam ex supe­
rioribus corporibus intra convexa mundi in eas agit? Nulla inquam
hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac
parte mundi infima hom inem praestantissimum animal a Deo non
necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui
iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circuma­
geretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur Deus primus
ille m otor et architectus universi causaque rerum primaria et ens
sempiternum , quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut
diximus, aequale immortalitate, sed intellectus et rationis capacitate
nonnihil diversas. Has quidem his, alias vero aliis secundum divitias
gratiae suae fecit aptiores, est autem infelicis artificis semper simulare
cupressum, u t ait poeta. Quid vero de Deo sentiendum, cuius sapien­
tia omnem cogitationem exuperat? quippe magnitudo divinae mentis
ex incredibili varietate rerum , quas creavit dignoscitur. An dicemus
388
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16