eum nescivisse nisi ad unum scopum sua tela dirigere, qui mirabili
varietate caelum et terram ornavit? Neque de forma rerum loquor,
sed de natura praecipue caelestium globorum. Aliam lunae, aliam solis
aliorumque siderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus:
ex quo licet consectare
supercaelestes quoque substantias variis
esse naturispraeditas
quas largitur indefesse benignus ille parens ac
sapientissimus opifex ex thesauro non deficientis opulentiae. Eius-
modi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere
voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes in­
fluxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam mate­
riae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione
coniunctae materiae. Neque in omnium hominum animam agunt, sed
tantum imperitorum et eorum qui depravati sunt falsis erroribus. [...]
Si diligenter reputabimus immensam dei providentiam, tum in
universi, tum in singularum rerum creatione, inveniemus ab illo
sapientissimo opifice nihil supervacuum, nihil redundans nihil quod
diffluat inperfectumve sit, sed omnia cum mensura et ratione quasi
ad lesbiam regulam facta. Naturam et habitudinem corporum cuius­
libet animalis attemperavit ad aeris, loci, pabuli qualitatem et nihi­
lominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad
implenda desideria ceterarum animantium eaque finivit angustis­
simis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, uni tantum
homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo insevit. Non
eam dico cupiditatem , quae radicatur in parte irationali, ex profun-
disque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit ac
fere omnium malorum caput est, sed congenitam in natura cum ipsa
anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem.
Atqui non videmus hic quamdiu vivimus, quippiam tale illi op­
positum, unde satiatus animus conquiesceret, ultra mundum (qua­
tenus magnus est) extenidur semper aliquid infinitum et immensum,
cuiusmodi ipse est, appetens. Accusabimus ne Deum iniusticiae,
quod lenierit brutorum desideria, propsitis omnibus ad eorum
usum, hom inem vero torqueri velit aethernum cupiditatibus immo­
dicis aestuantem? At quia Dei sumus imago, consentaneum est,
maiorem illi de hom ine curam esse, qui brutis imperat. An requi­
remus in Deo prudentiam , quod aliquid magnis in rebus temere
fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione
atque sapientia facit? Proinde credendum est Deum non fuisse pas­
surum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immen­
390
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16