aut prem it dolor aut extrariae cupiditates urgent, illam assequitur
tranquillitatem quam quaerimus: quod tamquam hostibus in eius
possessionem irruentibus, confusus distrahitur. Ceterum ubi sedate
fuerint aegritudines animae tum primum securitatem assequitur. An
tu aliter existimas? Nunc quid contradicam non habeo prae manibus,
lam ergo inquam confessus es quietem animi non posse simul esse
cum perturbationibus in eodem subiecto? Et valde. Ac securitati nul
lum locum restare obsesso a pravis affectionibus animo? Nec vicissim
perturbationes licere irrumpere in mentem sedatam et tranquillam?
Id etiam. Deinceps quaerendum est inquam quibus rationibus hi
sanentur morbi, et quo pacto revocetur animus ad traquillitatem.
Porro longe falluntur, qui exustumant hoc sibi vel torporem vel mol-
liciem ociumve sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam
atque socordiam p rohiberentur aditu perturbationes, quo minus in
animum invaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem ac
tiones honestas marcescentemque pigritia atque sepultam. Quod
plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque
animo atque corpori noxium prestiferumque medicamentum est. Ut
aquae segnes immotaeque facile computrescunt, ita corpus ommis-
sis exercitamentis quae bonam valetudinem et vires praestant, haud
difficulter in tabem devolvitur. Nulla quidem corporis maior labes ex
istimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehem
entissime labefactatur et obtunditur et quasi rubigine quadam obdu
citur stuporem que contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus
ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere.
Et mens quidem ita se habet ad perturbationes ut arx ad hostes;
nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque
corruptum , et ii absque negotio arcem neque custodiis neque vigiliis
minitam occupant. Iam plane, inquit, intelligo te dicturum remedia
compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum
ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde quaeri oportet ne tu ipse
quidem inficiaberis, quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus
domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura,
quae propria est illius facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice
litteras attigit, philosophiae munus praecipue versari circa iustum et
iniustum, quorum usus pertinet partim ad eos qui utuntur philo
sophia, partim vero p er adm inistrationem ad alios.
378