Philosophandumne s it
Illustri ac magnifico dom ino Severino Bonero a Balicze, castel
lano Biecensi, Zupario, Burgabio, ac Magno Procuratori Cracoviensi,
et Osswecimensi, Rabstinensi, Ducatuum capitaneo, Domino praes-
tantissimmo Tranquillus Andronicus felicitatem.
Proximis diebus Illustris ac Magnifice Domine, cum ex Italia
venissem ad illustrissimum ac magnificum Andream Comitem a
Gorka castellanum Posnaniensem summumque maioris Poloniae
Capitaneum: qui virtute, splendore, magnitudine animi aliisque
praeclaris dotibus nemini hac aetate clarissimorum hominum facile
concesserit iamque re perfecta, parantem isthuc proficisci, partim ut
post ingentes aerumnas tuo iucundissimo conspectu sapientique
oratione recrearer; non enim abhorres ab eorum congressu (qua
cumque fortuna sunt) quos tui cupidissimos et observantissimos esse
cognoscis, partim alios quoque fautores et amicos inviserem,
praecipue excellentissimum lohannem Comitem a Tarnow castel
lanum Cracoviensem, pace belloque clarissimum. Reverendissimum
et amplissimum Samuelem episcopum Plocensem. Cancellarium
Regni Poloniae, mansuetudine, pietate, eloquentia facile principem.
Nec non praestantissimum Stanislaum de Lasko Palatinum Siradien-
sem, consilio, gravitate, constantia eminentissimum. Retinuit me ipse
comes iisdem iniectis mihi vinculis, quibus iam pridem colligaverat.
Siquidem a die, qua in eius familiaritatem ascendi, semper incredibili
benevolentia me complexus est omnemque vim humanitatis in me
non obscure exercuit. Cuius tam excellentis tamque benevolis prin
cipis non modo sum reluctatus voluntati sed parui equidem haud in
vitus, nam vinci humanitate semper turpissimum iudicavi. Hic igitur
magnanimus comes cum partim iuridicundo partim aliis publicis et
privatis am icorum negotiis plurimum occuparetur atque hic omnia
fere symposiis definirentur, nolui bonas horas quae superabant male
collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et
Aristotelis, ut aliqua ex parte revocarem in memoriam studia phi
losophiae longissimo tempore intermissa. Quo quidem opere distric
tum vir quidam eximius, et in litteris non mediocriter versatus, cum
saepe invisens ex officio reperisset, tandem pro amicitia conatus est
ab instituto abducere. Atque illo negante philosophiam anteferri
debere vivendi rationibus, me autem affirmante, orta est non levis
368
Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.