acino uvae passae, vel alia re minima intra epiglotim in arteriam in
cidentem et ob id intercluso spiritu, fuisse suffocatos homines.
Constat igitur ex praedictis diversas esse res numeroque dif
ferentes potentiam animalem et vegetabilem atque in uno animante
utramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotavit
natura, ut altera praestarent plantis, cur non credimus homini per
fectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit ac propius
ad deum accedit, qua sola, inquam, homo dici potest, ac deus quidam
inter ceteras animantes, mentem, procreatricem rationis et intellec
tus, non eductam de potentia materiae, sed divinitus datam acces
sisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae
reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque
verissimile est mentem , cuius actiones nullam communionem
habent cum actionibus corporis, idem esse cum altrice sensitivaque
anima, quae naturam corporum sequuntur, unde ipsae manarunt. Id
circo determ inare oportet, solam mentem esse divinam atque
aliunde accedere. Quum autem abstracta sit a materia necesse est a
deo veniat vel procreatione vel inspiratione vel alio modo, ut melius
ipsi deo visum fuit. Num te non afficit haec ratio? An aliquid certius
expectas? Sane inquit non inepta mihi videtur, sed vellem quippiam
subtillius aferri. Tum ego, ne istud quidem, quo tibi mos geratur, con
ari negligam. Haud existimo te latere in plantis terrestribusque
pariter et aquaticis animantibus perpetuum servari naturae ordinem
ac secundum cuiusque potentiam seminis partus similes in eodem
genere forma et virtute gigni, nec umquam variari eorum naturam,
quam semel a primordio vim vel abstergendi vel glutinandi vel aliud
quippiam huiusmodi efficiendi lasserpitium, intubum et aliae herbae
acceperunt, eandem aequaliter in alias atque alias sui generis trans
fundunt lege immutabili. Nunquam enim fando auditum est aut
salutiferum esse aconitum aut mortiferam panaceam, lam ex feris
quaedam vocantur generosae ut leones, tygres, pantherae, lynces,
quaedam vero imbelles, ut cervi, lepores, damae, alces. Neque ex his
generosi foetus gignuntur neque ex illis imbelles, sed unaequaeque
naturam et mores parentum retinent, qui p er genituram traducuntur.
Igitur si modo aliorum animalium rationalis animae natura, vis et in
clinatio nunc ad has, nunc ad alias res per seminis propagationem
haberentur, nonne partus sequerentur undequaque naturam pro
genitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis et rursus de
mentes ab insanis, ingavi procrearentur ab inertibus? Ceterum longe
secus res habet, exemplis siquidem contrariis scatent monumenta
386