Mimis autem et scurris et citharedis nulla pars aedium vacat. Dela­
tores et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magis­
tratus in civitatibus, quam rapaces praefectos ad provincias mitti
videbis; ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri
improbe et scelerate sacraque et profana misceri sursum et deorsum.
Qui aurium, inquam, atque aliarum partium pruritu capiuntur, his
frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido
aliena per iniuriam ocupandi urget, importune ad honestatem hor-
tabere. Si opus est pecunia ad classem instruendam exercitusque
comparandos, num probi hominis in eius conquisitione utenur ope­
ra, quem citius de vita quam de officio deduces? an potius eorum, qui
per acerbitatem exigendis vectigalibus inveniendisque novis subinde
formulis ditando fisco per sanguinem subditorum et externorum
summi habentur artifices? Idem genus hominum ad alia huiusmodi
negotia quasi lues pestilens immittitur. Pauci nimirum hac aetate
principes honesta plures utilia sibi quaerunt. Quapropter raro vel a
domesticis vel externis tumultibus quiescunt Erinny quadam pertur-
bante atque convellente cogitationes eorum et progressus propter
iniustitiam. Quonam ergo, inquit, iustitia ab hominibus secessit?
Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias
sedes nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo.
Quid igitur, inquit, dicemus providentia regi mundum abque ius­
titia? Intuendum est, inquam, quia duabus tanquam naturis consta­
mus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, ut quae
ab ipso profecta est eiusque simillima ratione et immortalitate; cor­
poris vero, utpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse
ministris, sive caelum id sit, sive stellae: sive fatum fortunamve libet
appellare. Itaque caeca quadam libidine iudicioque plerunque stoli­
do modo dant divitias, modo eripiunt, nunc evehunt ad honores,
nunc detrudun t ad ignominiam: morbos, sanitatem cereraque huius-
cemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt. Deus plane viles­
ceret, ut quidam dixerunt, si dem itteret sese ad curandam postre­
mam partem orbis atque etiam fecem elementorum. Et qua aloqui
iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque
egregie et cum optimo quoque pessime. Etsi Deus generarim citra
omnem controversiam providentia mundum gubernant, tamen vilio­
res quasdam partes caelestibus globis, qui movent ad ipsius primi
motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem ac­
cepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis. Ac ceteri or­
bes alia huiusmodi sortiti sunt legeque immutabili ac ordine sempi­
394
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16