terno divinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse
potest nec tamen oculis cernitur sed manibus quoque tractatur.
Q uapropter nil attinet ad rem et alioqui supervacuum esset Deum
sigillatim haec minima curare ac se quasi socium ministris adiungere.
Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus ad
ministris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singu
laris Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Ceterum naturae su
periori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso
editae, sic afficitur, ut ab eius cura nunquam discedat. Quamvis autem
relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non cessat eum
monere modis multiplicibus, ut in caelum suam propriam sedem in
tueatur dignaque parente opera faciat, contumax enim filius abdi
catur deiciturque de spe adeundae hereditatis. Non dubitemus igitur,
postquam cognitum habemus, Dei bonitatem et iustitiam non esse
nomina vana et irrita, eorum animas, qui in corpore vixerunt, tan-
quam extra corpus vixissent,- ad Deum esse redituras, ubi sarcina cor
poris liberati fuerint ibique mercedem operum esse recepturas;
necesse enim est ut virtus aliquando praemium reportet: Est autem
palam omnibus non fieri iudicium de recte improbeque factis, tan
tisper dum corpori sumus alligati; nihil igitur restat, nisi ut credamus,
rationem ab unoquoque reposci post mortem ac iustos quidem ma
nere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna.
Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum
respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decessimus ab in
stituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philo
sophiae in arcana et intima philosophia versati sumus; haec enim
pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione
tractant, quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta
feliciter gignentis ingenio inventisque hominum. Mortales quidem
p ropter particulam divini luminis mentibus eorum insitam aemulan
tu r naturam quoad eius fieri potest, nam eius assequi potentiam vel
in minimis ludentem nullae vires humanae queunt. Porro quum
naturae unum quodque opus adm irandum esse videatur nosque al
licere debeat ad illum contemplandum . Certe in consideratione
animae obstupescimus adm irantes eius divinitatem tum in intelligen-
do verique perspiciendi subtilitate atque prudentia, tum in ratio
cinando comparandisque similitudinibus et indagatione rerum
abstrusarum. Proinde nullum tempus in occupationibus contemplan
dae animae intermitti deberet, nam quum animus in se ipsum conversus
revolvit caelestem suam originem ac spacia sui aeterna. Nullae aliae
396