sum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, ultra non angeretur.
Quidnam, inquit, appetimus cum ratione? Nempe summum bonum,
non autem putes illud bonum , quod quidan circumscribunt magna
ex parte fortuitis rebus aggregatum, dubium, varium, mutabile, quo
tamen nullus mortalium adhuc potitus fuit sed certum, stabile, sem
piternum in sola contemplatione atque adeo aspectu divinae mentis
consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni
suavitate fluunt diisque pariter et hom inibus (ut Plato inquit) omnia
bona proficiscuntur, quae nullius mortalis aut oratione exprimi aut
cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuen
do solem illustratorem orbis reliquasque stellas flagrantes ac miram
universi pulchritudinem , quanta iucunditas futura est, cum contem
plabimur deum ipsum qui haec omnia condidit? An, inquit, ea gaudii
merces reprom issa est? Omnibus procul dubio, qui conformantes se
per omne tempus Dei voluntati iuste sancteque vixerunt? Alioqui
stolidi est existimare hom ines superbia tumentes, ardentes odio,
furentes invidia, flagitiis contaminatos commaculatosque sanguine
innoxio, praeda, iniuria, caedibus oppletos, contra pium et aequum,
proculcatis divinis et humanis legibus, parem esse cum innocentibus
remunerationem recepturos, qui totam aetatem contriverunt in libe
ralibus disciplinis exercendo ingenia, ut exculto animo virtutibus
partim quietam et laudabilem vitam agerent, partim ad exemplar sui
alios docendo, hortando, consulendo, ad mutuam caritatem et ius-
titiam, unica vitae humanae precia atque ornamenta provocarent,
alios vero deterreren t a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapien
tes et respublicae bene instituae et leges divinae voluntatis inter
pretes numquam istam aequalitatem probaverunt, sed improbitas
multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, ubi haec im
mutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri
coepti sunt constat a stirpe interiisse. Quid putamus Deum aethernae
parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium,
aliam improborum? Nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo
iudice, quam ignaros et consceleratos eadem praemia rapere, quae
virtuti proposita essent. Qui fit igitur, inquit, ut probitas iaceat in sor
dibus et innocentiae nusquam tutus locus sit? Quotusquisque prin-
cipum favens honestati virtutem provehit, uti palam inclaresceret?
Sed neque conviviis adhibent, neque cubiculo dignantur, abhorren
tes ab ea tanquam a peste presentanea.
392