suavitates cum hac voluptate conferri possunt. Quid autem potest
esse honestius illa cogitatione, per quam assequimur, ne obliviscamur
nostrae dignitatis crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes
felicem reditum ad Deum? Unde vero maiorem utilitatem redundare
putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici
natura servos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae ut Dei
quasi simulacrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terĀ
renarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et
caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute
atque in divinarum rerum contemplatione totos occupari. Unde
vitam per innocentiam et virtutem acta a corruptione transibimus in
inocorruptionem ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis
mutationes afferet divina philosophia, quam, si sequemur ducem,
ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet. Haec cum
dixissem, surrexit inquiens, bene collocavimus has horas pomeri-
dianas, sed multa orationis et animi contentione video te fatigatum
et aloqui valetudini consulas opportet. Iam receptui canamus, quod
restabat, inquam, ad explicandum, alio die prosequemur.
Cracoviae, ex officina Hieronymi Vietoris,
anno Dom ini MDXLV
398