disputatio, quam ego litteris mandavi, ut extaret otii ratio, quo tunc
abundabam . Sequutus sum tenue genus orationis et ab pigmentis
rhetoricis penitus abstinui, ne in difficillimis rebus explicandis or
natu ipso cum ulandoque hilem argumentationum et exemplorum,
quae catervatim occurebant, oratio redderetur obscurior impleren-
turque volumina. Proinde rem perstrinxi quam brevissime, luce
tamen verborum addita, ut cum res intelligi primo aspectu possit,
tum ne lector verbositate fastidium contrahat. Hanc tibi disputatiun
culam mitto atque dedico, cum pro tuo singulari erga me amore, tum
propter meam summam in te observantiam. Scio enim (quo candore
es) etsi non fuero assequutus. Quod optabam, meum tamen conatum
esse probaturum nec parum videbitur in tantis obscuritatibus prob
abilia dixisse. Nolim autem quempiam offendi, si quod in hoc libro
nobis exciderit alienum a dogmate Christiano, dum exercendi gratia
ingenii, conamur idoneis coniecturis, opiniones quorundam philo
sophorum de anima eiusque partibus et affectionibus obiter refellere.
Nam ecclesiasticae veritati perpetuo nos addiximus. Tibi tuisque om
nibus omnia precor felicia. Posnaniae, 16. Decembris 1544. [...]
Hic me plura dicere parantem interpellavit: Multa inquit graviter,
multa etiam praeclare collegisti, illud autem minime consentaneum
rationi videtur, quod arbitraris nos tantum ex libris institui ad cultum
pietatis et iusticiae, quasi libri continentes praecepta sapientiae
cecidissent e caelo nec essent ab hominibus perscripti.
Quaero igitur divinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque
vivendi acceperunt, an per semetipsos (ut credere par est) inve
nerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et
incrementa eiusce re hom inibus p rop ter animae vim quandam in ex
cogitando et perficiendoque divinam: quam summa dei optimi benig
nitate idoneam ad omne genus virtutis inveniendum, tractandum,
ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere
iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quando
quidem iusticiae semina habemus in natura insita? Sane plurimum:
nam quom odo iusticia uteris si quid sit iusticia nescias neque iusti
teneas definitionem? quod ut multis voluminibus explicatur, ita non
discitur sine multo labore. Nonne ridiculus apparebit, si quis e vulgo,
qui nunquam antea tibiam inflasset, conferri tamen cum Ismenia
canendo tibiis velit? omnino inquit. Sic inquam de aliis artibus et
scientiis iudicare oportet? Nemini eas divinitus contigere, sed
370