consecutiones fenestram aperiant. Nam, ut alia omittam, efficitur sane
hoc modo, ut eius, quod fit, aut paulo post sequitur, caussam esse
dicamus id, quod vel praesens est vel non ita pridem antecessit. Sic
ortum, sic obitum Solis, sic fulgura, sic tonitrua, sic parelia, sic iridem,
sic multa alia eorum caussam rerum omnium laciemus, quae his inter
vallis abhominibus suscipiunturet fiunt; atqueadeo quae eis praeter ex-
pectationem aut voluntatem accidunt. Febre aliquis corripitur aut
morbo alio, moritur etiam; aliusex alto cadit aut cervicemex equo delap
sus frangit, dum tonat aut fulgurat; numpropterea aut tonitrusaut fulgur
febris aut eorum, quae diximus malorum, efficiens caussa ponenda est?
Quid igitur, inquiuunt, nihilne penitus eorum, quae vulgo timentur,
malorum cometen nobis praenunciare et frustra talem de caelo ignem
ostendi putas?Aio equidem non magis a cometarum incendiis bella pes
tes, regum interitus et quae sunt generis eiusdem poitendi (multo vero
minus effici) quam ab aliis impressionibus et quae multa variaque saepe
in aere spectantur phaenomenis. Quid ita?Quia eadem est cometarum,
ut vosmet ipsi vultis Peripateticos in eo et principem eorum Aristotelem
sequuti, quae aliarum in coelo flammarum materia eademque efficiens
caussa. In manibus sunt libri philosophorum, qui haec ex naturae
latebris sensuum ministerio eruta ad rationis examen revocarunt atque
horum nobis coelestium spectaculorum caussas scienter, quid ad eius
fieri potuit, explicarunt. Nihil debet esse in philosophia, ut inquitCicero,
commentitiis fabellis loci. Atque hi, quos dico, Peripatetici Solis aliorum-
que siderum insitavi, lumine ac motu intimos terrae recessus aquarum-
que profunda permeantium, spiritus quosdam - sive fumos sive halitus
sive mavis exhalationes - elici aiunt, quae calidae atque aridae cum sint
atque ideo etiam levissime, sursum attollantur in sublimemque illum
locum facile evolent. Haec concipiendis ignibus apta materia cum sit,
orbis coelestis agitatione proximique ardore ignis (si tamen ullus ibi
ignis est) non magno negotio inflammantur. Variae autem aliorum ig
niumspecies existunt pro situsdiversitate et materiae cuiusque copiaaut
paucitate. Hinc illa saepe conspicimus, de quibus poeta:
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo
Signavitque viam flammis tenuesque recessit
Consumpta in ventos.
et illud:
caelo ceu saepe refixa
Transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
226