in dies inque horas et nascentur et interibunt. Neque hic praepoten­
tium regum quam de plebe cuiusvis aut melior aut deterior esse con­
ditio potest.
Pallida mors aequo pulsat pauperum tabernas,
Regumque turres.
Stat sua cuique dies.
Et ea lege omnes nati sumus, ut cum vitae finis adest, naturae vel
inviti vel volentes concedere necesse habeamus. Quae cum a me
dicuntur, satis, opinor, apparet, ut nulla vis maior admoveatur omnia
adversariorum tela hoc exeplorum quasi clypeo quodam obiecto ita
excipi, ut irrito ictu sua sponte decidant, vel potius in ipsos infestos
atque invehentes se repellantur.
Itaque hunc istum cometen, qui non ita pridem flagrare desiit et
tam prodigiosus fingitur, longe alius, ut equidem spero, eventus con-
sequetur, quam vulgo infimi isti Dei et naturae consilarii inflatis, tan-
quam e tripode, vaticinantur. Quod si quo tamen casu bella aliqua,
si pestis, si aliqua mala exoriantur, quis est vitae communis rerumque
humanarum tam insolens atque ignarus?Quis consiliorum actionum-
que tam parum acutus aestimator, qui vel levissima auditione accepe­
rit ea, quae ubique fere gentium agitantur, ut ea ad cometae potius
crines aut barbam aut caudam ac remotas illas coelestas univer-
salesque, quam ad proximas praesentesque causas referenda esse
pertinaciter adhuc contendat? Nisi eorum etiam bellorum, pestilen­
tiae aliarumque calamitatem cometen esse causam temere et sine ulla
ratione nugetur, quae calamitates multo ante humanum genus
misere afflixerunt, quam ullus in cocio cometes existeret aut ulla
adhuc materia vi siderum, ut loquuntur, in sublime hausta efferretur.
Ne longe abieris, Veneta certe (in qua una urbe supra centum
hominum millia absumpta dicuntur) aliarumque Italiae, Germaniae,
Ungariae, Sarmatiae, Thraciae urbium ante cometen exorta pestilen­
tia est et ut multis iam locis desaeviit, ita in aliis quoque vicinis con­
tagionem civitatibus communicavit. Itaque durat hodieque passim,
ac nisi Deus eam removerit caussaeque, quibus haec lues alitur, sub­
latae fuerint, durabit diutius vicinosque populos immaniter funes­
tabit. Vides me minus curiose vetera conquirere. Nam si id faciam,
220
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,...16