Et quae sequuntur alia lectu periucunda. Post addit quoque: »Adeo
naturale est magis nova quam magna mirari. Idem in cometis fit, si
rarus et insolitae figurae ignis apparuit, nemo non scire, quid sit,
cupit; et oblitus aliorum de adventitio quaerit, ignarus utrum debeat
mirari an etiam timere. Non enim desunt, qui terreant, qui significa
tione eius praedicent«. Hactenus ille.
Immutabili igitur et stata naturae lege haec fiunt, neque eo
eveniunt, quo inani mortales metu excrucient aut (quod absurdius
est) ut bellis, ut pestilentia, ut mille aliis horrendis malis nos misere
devexent. Nempe raritas ipsius rei et nostra inscitia facit, ut
meticulosorum superstitionique deditorum animi ad infaustas
praesensiones potius quam ipsius rei naturam indagandam sese con
vertant. Cuius quidem, ut ante ostendimus et ipsi confitentur, non
alia est quam multarum aliarum coelestium flammarum materia.
Rarius autem apparent crinitae stellae, quia ad eas inflammandas per
magnam congeri materiae vim et copiam necesse est. Quo fit quoque,
ut diuturniores sint et multos saepe menses ardere conspiciantur, id
quod aliis ignibus non accidi, quorum non est tam copiosum
pabulum. Cometae autem tamdiu durant, dum tota illa, in qua con
cepta inflammatio fovebatur, immensa materiae vis ac magnitudo ex
uratur ac penitus absumatur. Fiunt autem ista et, dum natura pul-
cherrimaque huius universitatis compages stabit, fient suo quodam
naturali ordine ac lege. [...]
Sed ut eo, unde digressus sum, redeam, Hippocrates, medicinae
parens, siccas aeris constitutiones salubriores minusque lethiferas
esse scribit. Constat enim putredinis fomitem ac fontem esse adver
sariam siccitati humiditatem. Quid? An illud non puerile ac plane
ridiculum videtur? Eo ad bella, inquiunt, concitantur animi, quod aer
aestuosus in corpus se nostrum sensim ingerit insinuatque artusque
omnes perreptat sicque mortales quasi faces quasdam in ipsa cordis
penetralia infert. Hinc spiritus inflammati mox aestuant et sanguinem
humanum sitiunt scilicet, hinc furore correpti mortales passim
caedes spirant, hinc furialis illa bellandi libido exardescit, hinc
studium illud tam vehemens:
Aere ciere viros Martenique accendere cantu.
O delirationem incredibilem, o ridiculam et futilem rationem!
230