Longe alia est bellorum causa. Inspice consilia et actiones prin-
cipum ac nationum, furores populorum considera, excute mores
hominum vitaeque rationem omnem expende, refer oculos ad
origines et causas bellorum civilium et externorum, quae nullo
adhuc cometa lucente excitata fuerunt ac vix sunt tandem multis
cladibus restincta vel quae adhuc ardent et non nisi cum totius Chris­
tiani orbis exitio, si nobis Deus non adfuerit, deflagrabunt. Haec qui
secum reputet, videbit certe nullo negotio longe aliam et initii et
progressionis et exitus tantorum malorum esse causam quam
fumosos istos cometarum genitores, terrae halitus, et levem istam
humoris biliosi aut spiritus aut sanguinis exaestuationem. Magnis
plerunque consiliis neque ita temere, ut in umbra et pulvere mathe­
matico ociose desidentes sibi somniant, suscipiuntur bella et gerun­
tur neque furor ibi magis quam ratio et prudentia imperat,
praesertim ubi graves multoque usu rerum pollentes senatores con­
silia sua conferunt. Neque omnes qui arma tractant, neque principes
omnes, qui bella gerunt, ita biliosi sunt natura, et si sint aliqui, non
ita magna bilis est copia, quin temporis progressu in magno belli ap­
paratu defervescat. Et sane quantumvis magnam bilis vim minore
labore atque impensis, adde etiam periculis, detrahet quivis quam ut
nesessarium sit ad arma concurrere. Sed non possum hic praeterire
ea, quae scite admodum in eandem sententiam Erastus scribit:
Quamfelices,
inquit,
essent mortales, si a bile duntaxat in prin-
cipum corporibus coacervata bella omnia orirentur. Pauculo enim
rhabarbaro aut rosarum succo totam hanc pestem extinguere pos-
set prudens medicus. Sic et ab hominum cervicibus tantum
periculum averteretur et immensis pariter sumptibus parceretur.
Addo ego: Non omnes sua sponte ac volentes arma corripiunt, non
pauci invitissimi suam aut dignitatem aut ditionem propugnare
coguntur. Id fere nobis, ne longius exempla arcessantur, cum Tureis
usu venit. Quod si cometes belli causa est, cur non in omnibus eun­
dem belligerandi ardorem studiumque exitat, ut omnes libentissimi,
nemo invitus ad dimicationem descendat, biliosus praesertim? Sunt,
fateor, alii, quos non patriae defensio, non publica salus, non arae,
non foci, sed avaritia, odium, iniuriae, ambitio et insana falsae gloriae
cupiditas, insatiabilis quaedam habendi et regnandi libido ad omnem
audaciam impellit. Sed ne hi quidem sine magno consilio rem tantam
232
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16