aggredi et gerere solent neque vero, cum rei bene gerendae locus est,
diutius sibi cunctandum et novam e coelo cometae alicuius expecten-
dam lucem ducunt. Nemo unquam bellum sine armis et copiis, raro
sine pecunia, quae nervus belli vocatur, gerere potuit. Num arma
etiam et divitias cometes cum animo bellicoso confert? Iam si al
terutrius exercitus tantam rationem ducit, ut ibi necessaria omnia ad
rem ex sententia conficiendam suppeditet, cur tam alteri parti ini
quus est, ut eam et copiis et viribus et opibus, atque adeo saepe etiam
fortibus animis atque audacia, victoria denique ipsa spoliet? An etiam
perturbationibus cometam distrahi censendum est, ut hos amore,
illos odio sibi habendos ob aliquam latentem causam ducat, his for
titudinem et audaciam addat, illis ignaviam, torporem, timiditatem
iniciat, hos bile ardentes, bellicosos, illos phlegmate tardos, inertes,
imbelles efficiat? O singularem cometae iniquitatem!
Verum non lubet pueriles has nugas pluribus refutare. Hoc satis
sit ostendisse, multa requiri ad gerenda bella, quorum in cometem
causa, ut et belli ipsius, nisi a parum intelligentibus conferri non
potest. Addo illud quoque, quod est a viris doctis firmissimis
rationibus demonstratum: corpora nostra non a cometarum solum
crinibus aut barba aut cauda, sed ne ab ipso quidem coelo aliter affici
quam infinita illius natura patiatur. In animos veto ipsos atque adeo
voluntates consiliaque nostra nihil iuris, nihil potestatis vel meteoris,
vel coelo ipsi a natura vel naturae ipsius opifice Deo tributum fuisse.
Hominem autem, qui futura certo ac vere praenunciet, nisi instinctu
inflatuque divino mirabiliter id fiat, non dubium esse, ut ante dictum
est, reperiri prorsus neminem.
Restat, ut pauca adhuc quaedam de regum interitu repetamus.
Quaeso, cur reges magis eripiat cometa quam de plebe quemvis? An
siderum coelique vis atque aeris temperamentum ad regum magis
quam tenuiorum hominum corpora pertinet? An ex aliis regum, ex
aliis item reliquorum hominum corpora diversisque elementis
coaluerunt? An aliter concipiuntur, aliter in lucem exeunt? An alium
ipsi aerem hauriunt, alius eis nimirum lucet Sol, alia sidera? Si vera
sint haec, quae de crinitis fabulantur, nae miserrimi sunt reges. Quid
reges dico? Ne homines quidem, sed trunci erunt aut caudices,
quippe in eorum non corpora solum, verum etiam in ipsos quoque
animos cometa merum mixtumque imperium excercet atque adeo
234