Apud philosophos reliquos plura etiam flammarum genera
reperias, quam apudAristotelem, qui quidem flammas, traiectiones stel­
larum, faces, capras ex eadem produci caussaac gradibus tantumvel, ut
vulgo in scholis loquuntur, intensione ac remissione vel potius, ut ipse
ait,
t o
(xaXXov
t i t t o v
differe docet. Talem quoque cometarum esse
naturam volunt. Constant enim omnes ex calido et sicco terrae halitu,
ut dictum est. Iam vero obiiciuntur aspectui nostro multae aliae incoelo
admirabilium ignium formae, hiatus, fossae, candelae, titiones, trabes,
dracones volantes, ignes perpendiculares, columnae, gladii, lanceae,
lampades, iacula, clypei, turres, naves, cruces et gemini illi ignes qui Cas­
toris et Pollucis nomen obtinuerunt, tum ardentes acies et ignita arma,
de quibus Iulius Obsequens et alii fusius disserunt. Conspiciuntur ful­
gura quotannis cum terribili conitu ac fragore, ut alia quoque naturae
miracula, quae certe non minorem quam Cometae admirationem et
metum incutiant. Quae enim nox coelestium ignium spectaculis vacat?
Sed consuetudo nimirum cum admiratione ipsa, ut dixi, pavorem quo­
que minuit aut prorsus iam ademit.
Quae tamen omnia non minus a naturalibus et necessariis causis
produci solent quam Solis et reliquorum siderum ortus atque oc­
casus, quam eiusdem Solis Lunaeque labores, ut poetae loquuntur,
quam interlunia, quam aliorum quoque planetarum varii situs atque
ex cuiusvis cursu rotationeque diversae positiones, quam alia sexcen­
ta, aut, quod malo, quam nubes, quam pruina, quam pluvia, quam
nix, quam grando, quam tonitrua, quam fulgura, quam fulmina,
quam Solis et Lunae areae, quam geminati Soles aut plures etiam,
Lunae item plures, vel, ut Graeci vocant, TrapxeXia Kal 'irapacreXTivwa
quam iris, quam multa alia, quae videmus a natura effici, ex quibus
tamen nihil propemodum harioli isti vaticinantur.
Praeclare Seneca: »Nemo, inquit, usque adeo tardus et hebes et
demissus in terram es, ut ad divina non erigatur ac tota mente con­
surgat utique ubi novum aliquid de coelo miraculum fulsit. Nam
quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo sub­
ducit. Ita enim compositi sumus, ut nos quotidiana, etsiamsi admira­
tione digna sunt, transeant; contra minimarum quoque rerum, si
insolita prodierunt, spectaculum dulce fiat. Hic itaque coetus
astrorum, quibus immensi corporis pulchritudo distinguitur, po­
pulum non convocat. At cum aliquid ex more mutatum est, omni­
um vultus in coelo est. Sol spectatorem, nisi cum deficit, non habet«.
228
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16