ti, perinde (ut magnus ille Casertae episcopus Antonius Miran-
dulanus scribit) ac si aliquo lavante in balneo coruscaret. Fiunt haec
ex materiae necessitate. Nihil coelo cum imperatoribus et regibus
negocii est. Coelum enim causa est universalis, quae beneficio motus
et luminis omnia, quae sunt in hoc mundo, multo discrimine alterat
et vegetat, nullam interea rerum ipsarum cognitionem habens.
Sed nolo omnia persequi, neque enim operae precium est lon­
giorem in re futili orationem consumere. Et haec quoque non dubito
tibi lectu non fore iucunda, quae ipsa profecto, cum ad rescribendum
tibi calamum sumpsi, non fuit animus tam copiose examinare atque
utriusque nostrum ocio tam intemperanter abuti, sed scribenti, ut fit,
aliud ex alio incidebat.
Quae cum perlegeris, fac ut intelligam, quid inprimis improbes,
nisi adhuc, quod nolim, non satis recte vales. Equidem invaletudine
tua vehementer conturbor. Caeterum, quod ad Erasti (quem ego
virum illius sane merito magnifacio) sententiam de putredine attinet,
ea mihi nondum bene perspecta est. Necdum enim eius hac de re
commentarios vidi. Quae de illius morbo adscribis, vix credas quam
me valde perturbarim. Legi quae Cardanus de morbo, quem vagnon
vocat, ante multos annos scripsit. Multa congruunt. Tam multos certe
flatus, qui totum corpus ita perreptant, ut cutem distendant eamque
a musculis etiam seiungant avellantque caloris innati imbecillitatis
difficulter discutiet in illa praesertim aetatis inclinatione. Sed confido
tamen fore, ut vir vita dignissimus sanitatem recuperet. Quod votis
omnibus a Deo expecto. Hieronymi Mercurialis praestantissimi
philosophi et medici Patavini opinionem non probo, si nullam esse
pestem affirmat, nisi cum ab aere pestilentibus seminariis putridis-
que corrupto atque inquinato, humana corpora inficiunt lethalem-
que labem hauriunt penitusque in viscera recipiunt. Pugnare item
cum ratione videt id, quod nisi fallor, docet, non esse pestem illam,
cum pauci exstinguunt et non tota urbs ac provincia aliqua integra
funeribus repletur. Nam etiam sine aeris corruptione, etsi non ita pas-
sim, multi tamen possunt malignos humores cogere, qui putrefacti
veram pestem aliquo gigant; quae deinde pestis particularis con­
tagione ad alios serpente pestem absolutam et universam efficit.
Morbi enim genus et vim atque essentiam non aegrorunt aut inter­
euntium multitudine aut paucitate (numerus enim substantiam non
constituit), sed ipsius morbi proprietatibus perpetuisque causis aut af­
238
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16