quis finis in tanta exemplorum copia reperiatur? Ea igitur tantum,
quae ipsis oculis intuemur, strictim attingam.
Bellum Gallicum, luctuosum illud sane et miserabile, tum non
minus cruentum Belgicum, iam aliquot ante cometen annis nobilis
simas illas opulentissimasque nationes afflixit peneque iam extinxit.
Necdum adhuc debellatum est. Cyprum, Goletam, Tunetum nullo
tanta mala praemonente cometa non ita pridem amisimus. Ungaria
iam pridem miserandum in modum vastata ac prope iam deleta est,
adducta certe est in extremum discrimen. Litoniam prope omnem
proxime idque ante cometae exortum Moscus occupavit. Bellum
Dacicum, Danicum his annis, nuper etiam Transylvanicum et ter intra
hoc biennium repetitas in Sarmatiam Scytharum excursiones,
depopulationes, vastationes, caedes ab eis illatas et multa alia foeda
nefandaque atrociter ab eis patrata, plurimorum oppidorum,
pagorum villarumque exustiones, quis, amabo te, cometes anteces
sit? Abacta a feris istis, non iam hominibus, sed beluis, equorum et
aliarum pecudum incredibilis multitudo; puerorum vero et puel
larum atque omnis aetatis et ordinis miserabilium hominum ad
trecenta millia, ut fama loquitur, in horribilem foedamque Turearum
servitutem abducta sunt. Sive ad cavenda, sive ad depellenda, sive
etiam ad deprecanda haec tanta mala, quae praesignificare dicitur,
cometes in caelo fulget, digna sane fuerat haec, quam leviter attigi
tantum, tam memorabilis calamitas, quam novus aliquis cometas
nobis praemonstraret.
Quis fuit motus vel maior vel memorabilior, quod bellum tetrius
illo, quod paucis abhinc annis in Ungaria gestum est, cum Solymannus
Ottomannorum regum potentissimus, quingentis hominum millibus
Pannoniam complevisset? Munitissima illa non solum harum regionum
sed universi etiam Christiani orbis propugnacula, lula et Zigetum, capta
et excisa sunt, fortissimis propugnatoribus ad internecionem trucidatis,
oppidis vicisque incensis et eversis, abacta pecudum more in foedis
simam servitutem adolescentulorum, virginum aliorumque omnis
aetatis, omnis ordinis multitudine infelicium mortalium infinita. Pone
tibi ante oculos, quae tum fuerit per Germaniam, Galliam, Italiam, alias
provincias armatorum hominum concursatio, dum principes ad tuen
dos non iam Ungariae fines tantum, sed reliquum orbem Christianum
(quem ille iamspe devoraverat ac, nisi admirabili Dei providentia sub
latus fuisset..., sed nolo graviora ominari) magno studio se com
222