de cometarum quidem generatione contra Aristotelem disseruit Mar­
cellus Squarcialupus, doctus et acutus philosophus et medicus.
De cometarum quidem essentia quid constitui certi potest? Viri
certe docti quos nostra aetas tulit, etiam ii, qui plus quam ego fieri
oportere contendo cometis tribuunt, quid omnino cometa vel, ut
Cicero vocat, stella crinita vel cincinnata sit, nondum satis statuere
possunt.
Ioannes Praetorius meus, Norimbergensis Reipublicae mathe­
maticus et doctrina et bonitate singulari, quo ego in mathematicis
magistro domi meae aliquot annos usus sum, halitus e terrae vis­
ceribus elatorum esse non dubitat affirmare, verum an accendantur
et ardeant, id vero est, quod in primis dubitat. In quo Appianum,
celebrum mathematicum sequutus est. Sic enim scribit: de materia
huius cometae non ambigimus, quin fuerit moles vaporum ter­
restrium. Sed an halitus isti accensi fuerint, me item Appianus
dubitare facit. Nam dum radios cometarum diligenter observasset et
deprehendisset eos Solis ex adverso semper positos esse, non
dubitavit affirmare non omnes cometas accensos esse, sed quando­
que esse exhalationem subtilem, non inflammatam, sed lucentem
alumine Solis. Cuius existimat omnes eos fuisse, quos ipse observavit.
Haec ipsius opinio, si vera est, quemadmodum probabilis esse
videtur equidem ausim affirmare hunc quoque vaporem a Sole il­
luminatum fuisse potius, quam inflammatum. Nam et coma a Sole
aversa erat et lumen ipsum illuminationi similius, quam incendio.
Haec Praetorius.
Ne Paulus quidem Fabricius, philosophus et medicus ac
Caesareus mathematicus eximina doctrina ac bonitate atque in hac
disciplina longo usu excultus, peripateticorum sententiam, quam
supra attigi, prorsus probare videtur. Nam Senecam sequi mavult,
quem ait affirmare cometam esse stellam, initio a Deo cum aliis con­
ditam, quem ille, ut suam declaret potentiam, suo tempore veluti
praenuncians signum aliquod ostendat.
Hieronimus Cardanus, varia doctrina et mirifico ingenio pra­
editus vir, mathematicus item celeberrimus cometam globum facit
in coelo, qui a sole illuminatus videtur et dum radii transeunt, bar­
bae aut caudae effigiem formari. Hic igitur, inquit, in coelo, si ibi
est, generatio fieri potest. Si non admittatur, dicere necesse est,
quod et verius est, coelum esse sideribus pluribus, sed non
212
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,...16